PL 13, col. 45

De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne

quasi ex disciplina terrenae supputationis circumscriptor
advenias. Inspice potius divinos libros, et
de divina fide divinis utere sermonibus. Legisti utique, Et in lumine tuo videbimus lumen
[(Psal. XXXV,
10)]
. Quae hic distantia luminis a lumine est? posuisset
enim et distantiam, si fuisset, ne quis luminis
a lumine nullam distantiam crederet: quod si
nulla distantia est, non ergo duo lumina, sed unum
lumen est, cum in lumine patris, filii lumen agnoscitur.
Hoc lumen est de quo et Daniel loquitur dicens, Et lumen cum ipso est
[(Dan. II, 22)]
: non enim
de aliqua creatura hoc dicitur, sed de splendore ipsius
Dei existentis sempiterni luminis. Si pater
sempiternum lumen est, sine dubio et filius lumen
est sempiternum. Si vero negatur filius Dei lumen

esse sempiternum, quomodo in patris sempiterno
lumine lumen filii, quod non est sempiternum, videtur?
Sed in laudibus Dei non est haec falsa dictio
sanctorum: Et in lumine tuo videbimus lumen. Ergo
et filii lumen sempiternum est, quod non distat a patris
lumine sempiterno; et ideo licet lumen sit filius,
et pater lumen sit; unum tamen patris et filii
lumen est, quia in patre et filio nulla discretio est,
nulla separatio luminis est, quomodo nec imaginis
secundum Moysen, nec formae secundum apostolum
Paulum.
XI.
Sacramentum autem inseparabilis unitatis secundum
hoc, quod uterque, id est, pater et filius
aequaliter et indivise, neque secundum portionem,
Deus unus: et pluralitatis secundum hoc, quod unus

pater est, et unus filius. Etiam de hoc capitulo manifestatur
quod legimus in Evangelio, ipso Salvatore
dicente, Ego et pater unum sumus [(Joan. X, 30)]
. Sumus
enim pluralitatem significat personarum, quia
hic pater, et hic filius: Unum autem unam eamdemque
in patre et filio substantiam deitatemque consignat,
ut vere pater et filius unus Deus sit; cum
ambo, id est, pater et filius unum sunt secundum
deitatem, non unus secundum personas. Ego et pater
unum sumus: hac una voce et Sabellius excluditur,
et Arius confutatur. Sabellius enim ipsum dicit
patrem, qui sit et filius, hoc modo, tamquam si
unus habeat duo nomina, et interpretatur unum ideo
dictum, ut unius personae singularitas crederetur.
Contra vero Arius respiciens ad hoc quod ait, sumus,

in hoc sermone, pluralitatem intelligens, introduxit
impiam pluralitatem deorum, credens unum sempiternum
Deum, et alium qui esse coeperit Deus; unum
omnipotentem, et alium qui non sit omnipotens. Sed,
o caecitas in utrisque! habent ante oculos quod pie
videant, et incautis offensionibus impie litigare contendunt:
saltem commodent sibi sensus suos, et piae
fidei perspicient veritatem. Sabellius admiratione
virtutum quas Christus operabatur, Christum Deum
verum esse credit, et non qui aliquando coeperit,
sed qui semper fuerit, et possit omnia: credat hoc

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.