PL 13, col. 48

De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne

ejus qui Deus est, et alia vis voluntatis ejus qui
Deus non est. Voluntas Dei naturaliter bona est, perfecta
est, indemutabilis est, semper eadem existens,
et sine initio existens, et sine fine perseverans. Voluntas
vero ejus qui non est Deus, eo quod habeat
initium, sicut et ipse qui non est Deus potest et nutare,
potest et verti, sicuti et ipse qui non est Deus: ac per
hoc non vere bona, quia non naturaliter bona, nec vere
perfecta, quae potest verti et minui: ita ut quod hodie
voluit, crastino nolit, et quod hodie noluit, crastino
velit.
XIV.
Dicam exemplo apertius: Angelus iste qui
nunc diabolus est, antequam fieret diabolus, bonam
habuit voluntatem; sed ubi factus est diabolus, proprii
arbitrii agitatione amisit bonam voluntatem;

ideo scilicet, quia ex factura subsistit, et non naturaliter
Deus est. Hoc et de omni creatura rationabili
sentiendum est: etsi enim quidam eorum non
declinaverunt, neque declinant a bona voluntate; tamen
in natura habent posse declinare, quia creaturae
sunt, et non Deus. Hoc enim quod non declinant,
ex disciplinae perpetua observatione obtinent,
non ex naturae indemutabilis veritate. Deus autem
ipse solus sine initio bonus et perfectus et inconvertibilis
est sine initio, habens quoque bonam voluntatem
et perfectam et inconvertibilem; non institutione,
neque ex profectu observationis habet bonam
et perfectam et inconvertibilem voluntatem, sed
ex naturae indemutabilis veritate, qua et bonus et
perfectus et inconvertibilis Deus est. Viderit, si qua

fortassis est haeresis, quae hunc sensum respuat: tu
tamen praecipue ad hoc, Ariane, consentis, qui et ipsum
filium Dei quem totius creaturae Dominum confiteris,
vertibilem et mutabilem dicis, quod eum a
Deo factum de nihilo praedicas, non tamen de Deo
vere natum. Si haec tibi sententia est, quod omnis
creatura vertibilis est et mutabilis, Christum autem
dicis esse creaturam: ergo et ipse, secundum te, ex
conditione naturae vertibilis et mutabilis existens,
non habet inconvertibilem et indemutabilem voluntatem.
Et quomodo interpretaris, quod pater et filius
unum sunt voluntate? cum patris et filii, secundum
te, diversae sint voluntates et contrariae; quia scilicet
una est indemutabilis et inconvertibilis, alia vero
mutabilis et convertibilis, deprehenderis et detegeris,

haeretice fraudulente, quomodo conaris simplices
animas circumvenire et capere. Constrictus enim et
coarctatus testimonio dominicae pronuntiationis dicentis, Ego et pater unum sumus,
ut de hac voce qualitercumque
evoles, quae claris sermonibus in patre
et filio unitatem deitatis ostendit, succubuisti necessitate,
non arbitrio, ad hoc ut vel ad monumentum
in praesenti capitulo summis labiis, et ut ita

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.