PL 13, col. 57

De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne

de patre natus est; et ille aequalis Deo in forma Dei
existens semper, accepta forma servili minor fieret,
non solum patre, verum etiam angelis, immo et
hominibus, nescio, si non et multum infra, vermis
quoque comparatione; et postremo, ut secundum
naturam susceptae animae, usque ad mortem
tristitiam pateretur, qui totus gaudium est, non
solum Abrahae, qui diem ejus cupiens videre, vidit et
gavisus est [(Joan. VIII, 56)]
, sed et omnium hominum
sanctorum. Praestitit ergo mundo unigenitum
filium suum, ut qui vera vita est, pendens in ligno
secundum carnem, mortem crucis pateretur,
occultata interim sempiterna et inviolabili divinitate
ejus, quae illi una est cum patre ejus. Vide dilectionem,
ut pro mundi salute Dominus majestatis
crucifigatur in terra qui se filium Dei credentibus

vitam aeternam praestat in coelis. O te beatissimum,
patriarcha Abrabam, cujus maxima dilectio in Deum
non nisi inexplicabilis divinae dilectionis inundatione
submergitur: et nescio si non hoc (totum) pro respectu
tuae dilectionis et fidei Deus impio praestitit
mundo. Tibi enim et semini tuo promiserat Deus,
ut haeres esses mundi per justitiam fidei [(Rom. IV, 13)]
,
sicut docet apostolus Paulus.
IX.
Sed satis tardo, si hunc locum voluero plenius
exsequi: ad te convertar, haeretice, commonens, ut
intendas quomodo Deus diligens mundum, dedit
unigenitum suum filium, vel, ut ait Apostolus, quomodo suo filio non pepercit, sed pro nobis omnibus
tradidit eum.
Si sacramentum istius ineffabilis divinae

dilectionis agnosceres, numquam adversus filium
Dei impias componeres quaestiones; quas qui piae
mentis est, per illa quae supra diximus, intelligit absolutas.
Sed adhuc reliquam partem propositi testimonii
videamus, ut tuae frontis impudentia multo pressius
obteratur. Nam cum dixisset: Sic enim dilexit
Deus mundum, ut filium suum unigenitum daret,
prosequitur, et dicit: Ut omnis qui credit in eum,
non pereat, sed habeat vitam aeternam. Iterum dicam,
est unigenitus filius: quomodo qui credit in eum,
non perit, sed vitam habebit aeternam, cum credere
in creaturam, sit Divinitatis offensio? Respice ad
apostolum Paulum; considera, quae opprobria,
quas obscenitates de his referat, qui, ut ipse ait, commutaverunt veritatem Dei in mendacio, et coluerunt

et servierunt creaturae potius quam Creatori [(Rom. I, 23)]
.
Tu si sic credis, et sic colis, et
servis unigenito filio Dei, ut eum dicas esse creaturam,
illa te mala miser exspectant quibus illi puniuntur,
qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio,
et coluerunt et servierunt creaturae potius
quam creatori. Adoptione, inquit, Christus filius
Dei est, et non verus filius. Omnia leguntur Evangelia,
et nusquam scriptum est, quod Christus adoptione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.