PL 13, col. 65
De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne
filius factus homo in terra visus est, et conversatus
est cum hominibus, naturam in se hominis exercens
sine peccato propter nostram salutem; de quo et
legimus: Et Verbum caro factum est, et habitavit in
nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti
a patre [(Joan. I, 14)]
.
III.
Si ergo Verbum caro factum est, et habitavit
in nobis, natus ex virgine nobiscum Deus; quo nunc,
haeretice, proficis? Si infirmitates assumptae carnis
objicias, si animae humanae quam cum carne susceperat,
utiles nobis aestus describas; cum constet
cum, secundum quod Deus est et Dei filius, esse per
omnia ut Patrem impassibilem. Ideo enim et illa
quae sunt deitatis ejus praemisimus, ut jam si quid
humilitatis et infirmitatis in Christo legitur, non deitas
ejus violata credatur, sed naturae suscepti hominis,
et disciplinae quam tradebat, exsecutio probetur.
Vanum est enim noluisse ut hominem nasci,
licet ex virgine tamen hominem, nec infirmam
hominis in se designare naturam. Vanum est praecepta
dare, quibus homines viverent, et ipsam jam,
quia semel homo esse dignatus est, sine praeceptorum
observatione concurrisse. Ille si non hominis
infirmitatem factus homo exercere voluisset, quis
crederet, quod homo factus fuerat ex originis nostrae
matrice, licet sine viri complexu? quandoquidem
hodieque non desunt, qui negent eum nostram gestasse
corpulentiam, etiam postea quam infirmitatem
carnis exercuit. Ille si factus homo non servasset,
quam docere venerat disciplinam, non bonum
magisterii dedisset exemplum. Quis enim discipulorum
servare conaretur, quod non magister ipse
servasset factus ut homo; cum hodie jam quicumque
servat ipsius exemplo, relevatur ut servet? Vides
quia et infirmitates pati debuit, ut homo natus probaretur;
et factus homo observare quodcumque docuisset,
ut caeteros invitaret; magis autem dixerim
ut caeteros sublevaret: jam enim caro nostra didicit
ejus carne relevari. Si enim infirmitates hominis
pati noluisset, ut quid et de virgine homine natus
est? et si nolebat observare praecepta, quia Dominus;
ut quid et formam servi acceperat, quae praeceptis
et obedientiae obnoxia est? atquin totum sacramentum
a Deo assumpti hominis hoc, quod in
Adam non est de inobedientia servatum, in Christo
homine de obedientia servaretur. Hoc ipsum Apostolus
Paulus inter caetera quae divine tractat, asserit: Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores
constituti sunt multi, ita et per unius obeditionem
justi constituuntur multi
[(Rom. V, 19)]
. (Sicut enim
per unius hominis contemptum peccatores constituti
sunt multi, ita et per sacramentum obauditionis
in Christo, quam non ex infirmitate, sed ex bonitate