PL 13, col. 92
Adversus Damasum libellus precum ad imperatores (Faustinus; Marcellinus), J. P
divinum judicium variis in locis exercuit; ad hoc
scilicet, ut qui scripturas divinas quadam ratione
non respicit, vel praesenti ultione divina animadversione
intelligat, quid sibi sectandum est quidve vitandum.
Vindicare voluit Deus vel in paucis sine
dubio, et illa ratione, ne quae per scripturam divinam
de praevaricatorum futuris suppliciis minitatur,
velut fabula putaretur, si nunc hoc in saeculo
in neminem vindicaret. Intelligant nunc omnes episcopi
praevaricatores fidei, quam gravissimis suppliciis
reservati sunt, quando in suos socios in hoc
quoque saeculo ad stuporem omnium vindicatum est.
Ad hoc enim praesentes poenas praevaricationis exposuimus,
ut quod in paucos vindicatum est, credatur
et in eorum omnes similes vindicari, maxime
cum et scriptura divina hoc ipsum asseveret,
quod et per praesentia documenta demonstratum est.
Et hoc consideretur, piissimi imperatores, in quo
rei sunt qui cum talibus divina sacramenta non copulant,
quorum et perpetua supplicia sacris leguntur
in libris, et suppliciorum exempla videntur in saeculo.
Sed quaesumus miram benevolentiam vestram,
ut adhuc nobis contemplatione Christi Dei infatigabilem
audiendi patientiam commodetis, dum adhuc, summatim
licet, exponimus in quantum crevit impietas.
XIII.
Exsecrabiles enim Ariani, in partibus Orientis,
et maxime in Aegypto, non fuerunt hoc solo
contenti, ut episcopi, damnata fide integra, in eorum
impiam sententiam declinarent: sed hos ipsos
qui primum fuerant per catholicos episcopos ordinati,
ubi pro eorum desideriis subscripserunt, in
laicorum numerum exigebant, et postea iterum eos
iidem haeretici episcopos ordinabant; ut non solum
fidem catholicam damnare viderentur, sed ordinationem
factam per episcopos catholicos. Intendite
in hoc adversus catholicos quasi quemdam triumphum
haereticorum, et in miseram et quasi ultimam
et foedissimam captivitatem, in his episcopis condemnata
pia fide, et catholicis episcopis; in eorum
se dominium delusionemque tradiderunt metu exsilii,
et ut episcopale nomen apud homines retinere
viderentur, quod utique jam apud Deum post subscriptiones
impias non habebant. Sed ideo nominis
istius etiam cum omni dedecore quaerebatur auctoritas,
ne illis possessiones Ecclesiae tollerentur, quas
utinam numquam possedisset Ecclesia, ut apostolico
more vivens fidem integram inviolabiliter possideret.
Et nunc his talibus non communicare summa
impietas dicitur; et hoc sub vobis imperatoribus,
qui ut vestrae constitutiones eloquuntur, venerabilis
Ecclesiae divinam sanctimoniam judicatis: non est
autem mirum, si tam haec atrocia eorum commissa,
occupati reipublicae provisionibus ignoratis. Has
eorum impietates exsecrantes episcopi, qui pro fide
poenas exsilii perpetiebantur, vel qui se in fugam
dederant, licet essent corpore discreti per intervalla