PL 131, col. 58

Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne

Quod apte praefigurabant vectes illi qui in
quatuor arcae circulis positi nunquam inde abstrahebantur [(Exod. XXXV)] .
Per quatuor quippe
circulos, totidem Evangeliorum volumina praefigurantur;
per vectes, doctores, in quorum cordibus
portatur arca, id est lex divina. Nunquam ergo
vectes a circulis arcae auferebantur: quia praedicatores
doctores nunquam habere debent vacuam
meditationem legis Dei.
Quinta die produxerunt aquae reptile animae viventis.
Per haec animalia, quae ex aquis sunt formata
et vivunt in aquis, signatur ordo baptizatorum,
qui, velut pisces, sine aquis baptismatis Christi
vivere nequeunt. Volatile nihilominus typum
retinet sanctorum, qui penna virtutum et contemplationis

ad coelestia festinare contendunt.
Per jumenta, quae sexta die creata sunt, doctores
ac quilibet ecclesiastici viri exprimuntur, qui
minus valentes adjumento suae praedicationis in fidei
firmitate corroborant. Bestiae vero praesignant
potentes vel superbos qui, more bestiarum, in
quoscunque suae crudelitatis saevitiam exhibent.
Per serpentes, qui hoc in loco in bonum accipiuntur,
sancti designantur prudentes et astuti caventes
dolos diaboli, quibus Dominus dicit: Estote prudentes
sicut serpentes [(Matth. X, 16)]
.
Hac ipsa die factus est homo, id est, Christus
per Virginem natus est secundus Adam, qui
primi hominis peccata tolleret.
Possunt tamen haec sex dierum opera ad totidem

saeculi aetates referri. Prima itaque die fecit Deus
lucem. Hac ipsa aetate creavit hominem rationabilem
ad similitudinem suam. Quasi enim homo lux
vocatur ad comparationem animalium irrationabilium,
de quo dicitur: Erat lux vera quae illuminat
omnem hominem [(Joan., I, 9)]
. Divisit lucem a tenebris
in hac die: quia hac aetate filii Dei, id est,
filii Seth separati sunt ab impia generatione Cain,
cujus vespera fuit multiplicata iniquitas hominum
ideo ut induceret Deus diluvium.
Secunda die factum est firmamentum: quia hac
aetate arca in diluvio enatavit, et omni genere hominum
damnato, solae octo animae in ea salvatae
sunt: cujus vespera superbia fuit praesumptio, quia
homines voluerunt aedificare turrim, et linguarum

confusio facta est.
Tertia die congregatae sunt aquae: quia hac aetate
separatus est populus Dei per Abraham a caeteris
nationibus, et illis congregatis vel conclusis in
amaritudine et volumine peccatorum, isti in cultu
unius Dei solidati sunt, ut herbam virentem
virtutum germinarent et fructum bonorum operum
proferrent: cujus vespera fuit in perditione Saulis
et Jonathae in monte Gelboe quando ab Allophylis
interfecti sunt.
Quarta die facta sunt luminaria: quia quarta
aetate dignitas regia splenduit in David, et in Salomone
et in caeteris regibus et prophetis qui maxime
hac aetate floruerunt. Hujus vespera fuit in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.