PL 131, col. 74
Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne
superbos, moribus inconditos. Hos tales appellat gigantes,
id est, terrae filios.
Vers. 5. Videns autem Deus quod multa malitia hominum
esset in terra, et cuncta cogitatio corais intenta
esset ad malum, poenituit eum quod hominem fecisset.
In Deum nulla poenitentia cadit. Semel enim Deus
fixe et stabiliter omnia disponit. Sed Scriptura more
nostro loquens dicit Deum poenituisse, quia quasi
opus suum mutare videtur voluntate tamen et dispositione
immutabili permanente. Quomodocunque
enim fuerint res, videlicet aut ita sint permansurae
sicut creatae sunt, aut mutandae, Deus hoc ante saecula
immutabili praevidit ratione.
Vers. 8. Noe vero invenit gratiam coram Deo. Noe requies
interpretatur.
Vers. 9. Justus atque perfectus fuit. Si nullus sine
peccato vivere potest, quomodo Noe justus et perfectus
fuisse dicitur? Sancti Dei perfecti sunt secundum
aliquem suum modum, non autem ita sunt perfecti
sicut perficiendi sunt. Unde et recte dicitur: in generationibus suis.
In praesenti enim vita pro
modo suo juvante Dei gratia perfecti esse possunt.
In illa enim beata vita, in qua nec velle nec posse
peccati eis suberit, longe aliter perfecti erunt.
Vers. 11. Corrupta est terra. Id est omnis homo.
Nam quia propter hominem cuncta creata sunt, ideo
peccante homine omnia dicuntur corrupta fuisse.
Vers. 12. Omnis caro, Id est omnis homo. Corruperat
viam suam. Id est, depravaverat actiones suas. Et ego disperdam eos cum terra.
Quare dicit cum
terra, cum terra nequaquam in diluvio disperdita sit?
Dicunt doctores nequaquam tantae virtutis et fecunditatis
eam fuisse post diluvium quantae ante diluvium
exstiterat. Unde et hominibus post diluvium esus carnium
concessus est. Ante diluvium enim pomis et oleribus
vescebantur. Ergo propter amissam virtutem
et gratiam disperditi sunt homines cum terra.
Vers. 14. Fac tibi arcam de lignis levigatis. Id est,
fortibus et insolubilibus. Et hoc est, quod LXX dicunt: De lignis quadratis,
id est, fortibus. Mansiunculas
facies in arca. Mansiunculas dicit in quibus
diversa animalium genera reciperentur. Septuaginta
dicunt: Bicamerata et tricamerata in arca facies. Bicamerata
videlicet in inferioribus, tricamerata in
superioribus. Ergo quinque mansionibus distincta
fuit arca. Prima mansio, id est inferior fuit stercorata,
ubi animalium stercora defluebant, ne illa quae
erant in arca et maxime ne homines foetore laederentur.
Secunda fuit apothecaria, ubi cibus diversus
animalium reconditus erat. Tertia fuit bestiarum et
immitium animalium ac serpentium. Quarta, jumentorum
et mansuetorum animalium. Quinta, id est
suprema, hominum et avium. Ostium vero quod in
sequentibus in latere arcae fuisse describitur eo loco
fuisse creditur, ubi bicamerata et tricamerata jungebantur
inter apothecariam et bestiarum habitationem. Et bitumino linies.
Bitumen, quod Graece asphaltum
dicitur, unde lacus Asphaltites vocatur, id
est gluten tenacissimum, quidquid tactum fuerit