PL 131, col. 76
Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne
arcam fuerint: habebant tamen loculos praeparatos
extra arcam in quibus se poterant recipere, veluti in
aridis. Hoc et de avibus sentiendum marinis et fluvialibus,
quia vicibus in aquis erant, et item in
praeparatis mansiunculis extra arcam se recipiebant.
Vers. 21. Tolles de omnibus escis. Hoc loco quaeritur
de animalibus quae carnibus vescuntur, quomodo
in arca anno integro vixerint, cum carnes
tanto tempore incorruptae servari non potuerint. Ad
hoc dicendum quia sunt quaedam animalia quae carnibus
vescuntur, sed si necessitas imperaverit, fructibus
et pomis diversi generis vivere possunt,
maxime ficu et castanea.
CAPUT VII.
Vers. 2. Ex omnibus animantibus tolle septena.
Quod dicit: Septena et septena, non geminatum septenarium,
id est quatuordecim, sed tantum septem
debemus accipere. Similiter ubi duo et duo, non
quatuor, sed duo debemus intelligere. Masculum et
feminam. Et hic notandum quod munda animalia
impari numero, id est, septenario introducuntur in
arcam, immunda vero pari: quia impar numerus
quamdam virtutis praetendit speciem, par vero infirmitatis
et vitii signum est. Munda animalia plura,
id est septena dicuntur introducta, ut egrediens Noe
de arca haberet quod Domino immolaret, et quo
ipse cum filiis vesceretur
Vers. 7. Et ingressus est Noe et filii ejus in arcam.
Attendendum est quod quando ingressus est in
arcam, seorsum ipse et filii ejus in arcam, et seorsum
uxores eorum. Dicitur enim: Ingressus est in
arcam ipse et filii ejus; deinde: uxor ejus et uxores
filiorum ejus. Quando vero egressi sunt, viri cum
uxoribus permisti leguntur. Dicit enim: Egressus
est Noe et uxor ejus. Hoc est quod Salomon dicit: Tempus amplexandi, tempus longe fieri ab amplexibus [(Eccli. III, 5)]
.
Ingressi sunt in arcam, nutu
videlicet Dei, non homine faciente.
Vers. 11. Anno sexcentesimo, mense secundo. Id
est mense Nisan, qui a Latinis Maius dicitur. Primus
enim mensis est apud illos Aprilis. Cataractae.
Id est fenestrae coeli. Fenestrae autem coeli nubes
dicuntur quae apertae sunt, ut inde insolitae et majores
pluviae funderentur. Nam cataractae sunt proprie
ostia Nili, sed abusive pro omnibus fenestris accipiuntur. Fontes quoque magnae abyssi rupti sunt.
Ut
non sensim more solito fluerent, sed repentina inundatione
superficiem terrae operirent.
Vers. 16. Inclusit eum Dominus deforis. Quod
enim manus hominis facere non poterat potentia
divina implevit, deforis eum includens, nec aquas
introire permittens.
Vers. 20. Quindecim cubitis altior fuit aqua super
montes. Dicunt enim quidam hoc historialiter fieri
non potuisse sed propter aliquam significationem
vel mysterium hoc scriptum esse. Aiunt enim non
potuisse fieri, ut aqua crassioris naturae ad superiorem
aeris partem conscenderet maxime propter