PL 131, col. 78

Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne

Vers. 22. Non requiescant. Sed servient homini.
CAPUT IX.
Vers. 2. Terror vester et tremor. Non homini praeposuit
Deus hominem sed animantibus. Neque enim
dixit: Terror vester sit super homines, sed super animantia
terrae: atque ideo, ut B. Gregorius dicit, supra
modum superbire est ab aequali velle timeri.
Omnes homines natura genuit aequales, sed meritorum
distantia justo Dei judicio, sed occulto, alios
aliis subjecit. Omnes pisces manui vestrae traditi sunt.
Id est, potestati: Et omne quod movetur erit vobis in
cibum. Post diluvium esus permissus est carnium.
Antea enim pomis et oleribus vescebantur. Sed
quia in diluvio terra virtutem suae fertilitatis amiserat,

ideo Deus consulens humanae fragilitati permisit
homini vesci carnibus.
Vers. 4. Excepto quod sanguinem cum carne non
comedetis. Et hic et in lege Moysi esus sanguinis
prohibetur. In Actibus quoque apostolorum prohibitae
sunt gentes a fornicatione, et immolatis, et
suffocato, et sanguine [(Act. XV, 20)]
: quia videlicet
sedes animae in sanguine est, ideo sanguinis prohibetur
comestio.
Vers. 5. Sanguinem de manu bestiarum requiram.
Bestiam vocat crudeles homines et feros. De manu
viri et fratris ejus. Fratrem vocat omnem hominem
ejusdem consortem naturae.
Vers. 13. Arcum meum ponam. Arcus duos habet
colores, ex parte caeruleum et ex parte igneum;

per hoc designantur duo diluvia: unum aquae,
quod jam praeteriit, aliud ignis, quod in fine saeculi
venturum creditur. Unde caeruleus color extrinsecus
cernitur, igneus vero intrinsecus. Mystice arcus,
qui fit sole nube illustrata, significat eum a diluvio,
id est, ab aeterna damnatione posse salvari qui verum
solem Christum nube conspexerit, hoc est, qui
ejus passionem et resurrectionem per prophetas
praedictam crediderit.
Vers. 18. Erant igitur tres filii Noe Sem, Cham
et Japheth. Sem interpretatur nomen vel nominatus,
Cham callidus, Japheth latitudo. Mystice Sem et
Japheth significant fideles ex utroque populo in
Christum credentes. Cham vero haereticos designat,
unde et bene callidus interpretatur. Haeretici enim

callidi sunt, non sapientia, sed malitia: quia simplices
in Ecclesia decipere quaerunt. Mystice Noe qui requies
interpretatur Christum significat qui inebriatus
est calice passionis. Nudatus est, quia tunc manifestata
est infirmitas mortalitatis ejus, et, ut propheta
praedixerat, ibi abscondita est fortitudo ejus [(Habac. III, 4)]
.
Vers. 21. Et in tabernaculo suo nudatus est. Id
est in plebe Judaica, inter domesticos generis sui.
Cham filius ejus, qui nuditatem patris fratribus
nuntiavit, Judaeos designat passionem Christi longe
ante in prophetis legentes qui nuntiabant futuram.
Sed hoc quod diu praenuntiaverunt impletum videntes
deridere potius quam credere maluerunt. Sem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.