PL 132, col. 508

Excerptum in gestis pontificum S. Virdunensis ecclesiae (Bertarius Virdunensis),

Dionisius Sanctinum Meldensis Ecclesiae episcopum
et Antoninum presbyterum mitteret cum gestis
suae passionis Romam ad sanctum Clementem et iter
illorum fuisset per istam civitatem, et in eundo ac
redeundo hic primi praedicassent verbum Dei. Et
ferunt quod idcirco in ordine episcoporum istius
Ecclesiae primus ponatur. Legitur vero in Vita sancti
Servatii episcopi, ubi de Agripinensis Ecclesiae
archiepiscopi depositione res agitur, quod interfuisset
Sanctinus urbis Clavorum episcopus. Ubi
tamen corpus ejus sepultum sit, nusquam reperimus,
nisi Meldis.
2.
Post hunc legimus fuisse sanctum Maurum, et
sanctum Salvinum et sanctum Aratorem. Quorum
merita ad sepulcra illorum ostendunt frequentia miracula.

Siquidem sancto Agerico divinitus ostensa
sunt eorum monumenta, et ab eodem honorabiliter
et sanctissime ordinata. De istis enim quae nostris
oculis vidimus quam plurima referre possumus. Tempore
etenim Lotharii junioris regis et domni Hattonis
nostrae civitatis episcopi, de istis sanctissimis viris
reliquiae sunt sumptae, et ad Theolegium monasterium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.