PL 132, col. 511
Excerptum in gestis pontificum S. Virdunensis ecclesiae (Bertarius Virdunensis),
omnibus de ipso omnem sufficientiam habuisset, plus
inveniretur vini in ipso vasculo in fine quam initio:
rex, tanto perterritus miraculo, audivit quod ista
Ecclesia non habuisset locum unde colligeret vinum.
Idcirco ergo dedit isti Ecclesiae duos amandos
super Mosellam et Modinum, et quidquid
intra Luceium et Baiam est, et omne quod
subtus Treveris habemus. Addidit etiam Marseium,
et Sampiniacum, et Commenias et
Mercast villam, et Hairici villam et contiguas villas
isti civitati Carniacum et Novamvillam, multaque
alia loca quae sunt oneri hic enumerare, quae
pro reverentia tanti viri rex et sui fideles isti Ecclesiae
ad habendum tradiderunt. Cujus venerationis
tunc temporis vir iste fuerit ostendit sanctus Fortunatus
in versibus, quos ex . . . . . te in laude ipsius
composuit, quos hic subinferre commodum duximus.
Nam, cum idem Fortunatus esset in Italia et
nimium dolorem oculorum suorum pateretur, venit
ad quoddam monasterium in honore sancti Martini
constructum, et visum est illi ut de oleo quod erat
in lampade coram altare sub nomine sancti Martini
oculos liniret. Quod ut fecit, protinus sanitatem meritis
sancti Martini suscepit. Qui postea flagrans
desiderio ut inviseret sepulcrum sancti Martini de
Italia venit in Galliam et fuit iter illius per Virdunum.
Et susceptus a sancto Agerico benigne et cum
charitate, quod in eo vidit sacris expressit litteris.
Versus Fortunati.
Urbs Virduna, brevi quamvis claudaris in orbe,
Pontificis meritis amplificata places.
Major in angusto praefulget gloria giro,
Agerice, tuus quam magis auxit honor.
Plurima magnarum fudisti semina laudum,
Quae matura opere fertilitate metes.
Tempore praesenti victum largiris egenis,
Unde futura dies centuplicabit opes.
Dogmatis arcani reseras penetralia, pastor;
Non solum dapibus pascis et ore greges,
Templa vetusta novas pretiosius et nova condis;
Cultior est Domini te famulante domus;
Egregios fontes sacri baptismatis exples;
Tam pia divino fonte repletus agis.
Candida sincero radiat haec aula sereno,
Et, si sol fugiat, hic manet orta dies.
Ad nova templa avidae concurrunt undique plebes.
Et tribuis populis plus in amore Deum.
Te solamen inops meruit, te nudus amictum,
Et solus cunctis potus et esca manes.