PL 132, col. 548
Chronicum (Radbodus Trajectensis), J. P. Migne · Sermones et homiliae (Radbodus Trajectensis), J. P. Migne
adversus Deum se extollentium tempestates.
Hoc eodem anno, priusquam tamen Epactae mutarentur,
Folco Remorum episcopus metropolitanus,
et Zuentiboldus rex interfecti sunt: ac non multis
antea diebus ego peccator Radbodus inter famulos
sanctae Trajectensis Ecclesiae conscribi merui. Atque
o utinam! cum eisdem aeternae vitae consortium merear
adipisci.
post Deum sola novit antiquitas: quippe qui ab
Anglorum provincia in nostros fines venisse probatur,
scripta venerabilis Bedae presbyteri proferantur
in medium, qui in Regestis Anglorum, inter caetera
sic de hoc sanctissimo viro scriptum relinquit.
2.
Tempore B. Willibrodi Trajectensis episcopi,
fratres, qui erant in Fresia verbi ministerio mancipati,
elegerunt ex suo numero virum modestum
moribus et mansuetum corde, Switbertum, qui eis
ordinaretur antistes. Quem ad Britanniam destinatum,
ad petitionem eorum ordinavit reverendissimus
Wilfrid episcopus qui, tum forte patria pulsus,
in Merciorum regionibus exsulabat. Non enim
eo tempore habebat episcopum Cantia, defuncto
quidem Theodoro, sed necdum Berthwaldo successore
ejus, qui trans mare ordinandus ierat, ad
sedem episcopatus sui reverso. Qui videlicet Switbrecht,
accepto episcopatu, de Britannia regressus,
non multo post ad gentem Boructuariorum secessit,
ac multos eorum praedicando ad viam veritatis perduxit.
Sed expugnatis non longo post tempore Boructuariis,
a gente antiquorum Saxonum dispersi
sunt quolibet hi qui verbum receperant. Ipse antistes
cum quibusdam Pippinum petiit qui, interpellante
Blithrude conjuge sua, dedit ei locum mansionis
in insula Rheni, quae lingua illorum vocatur in littore.
In qua ipse constructo monasterio, quod
hactenus haeredes possident ejus, aliquandiu continentissimam
gessit vitam, ibique clausit ultimum diem.
3.
Haec igitur, quae superius de hoc sanctissimo
viro digesta sunt, Bedam commemorasse neminem
ambigere credimus, nisi forte quempiam talem,