PL 132, col. 550

Sermones et homiliae (Radbodus Trajectensis), J. P. Migne

quae fuerint nostri hujus ducis in quotidianis
congressibus arma, non ea fabrefacta, sed plane
spiritualia cognosce. Neque enim erat ille oneratus
ferro, sed potius fide, spe et charitate praecinctus;
fundam David cum suo lapide tenens, et terribilem
Philistaeum in fronte percutiens, omnemque Israelem
a periculo mortis eripiens. Porro autem ne
existimes illum hujusmodi arma unquam deponere
esse solitum, isdem erat in pace ornatus quibus in
bello stabat armatus. Semper erat humilis, semper
mansuetus, et mitis, patiens in adversis, modestus
in prosperis.
5.
Erat quoque in pudicitia splendidus, in abstinentia
strenuus, in vigiliis sobrius, in oratione stabilissimus.
In judicio perorabat aequaliter, non personaliter;

in compassione miserabatur humaniter,
non tenaciter; alienorum non erat appetitor, sed
propriorum largissimus erogator; vitium in homine
acriter persequebatur, hominem vero familiariter
amplectebatur. Sermo ejus ut mel dulcis, praedicatio
ejus admodum delectabilis, convivium ejus spiritualibus
ferculis plenum, contubernium ejus angelicum;
mala omnia tanquam venena mortifera respuebat;
bona omnia tanquam paradisi aromata diligebat.
Postremo si velut quemdam epilogum facere volueris;
totus ille erat perfectus, et totus erat Deo plenus.
Haec erant, fratres, patroni nostri beatissimi
Switberti in adversis et prosperis arma: cum his
in omni agone dimicabat, ac semper et ubique vincebat.

Non enim erat illi colluctatio adversus carnem
et sanguinem, sed adversus principes et potestates,
adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra
spiritualia nequitiae in coelestibus.
6.
Agamus ergo gratias omnipotenti Deo in die
solemnitatis hujus sacrosancti antistitis, orantes
simul et postulantes ut, cujus vitam gloriosam praedicamus
in terris, ejus patrocinio perfrui mereamur
in coelis. Amen.
SERMO RADBODI DE VITA S. VIRGINIS CHRISTI AMELBERGAE. [(Ex Boll. Act. SS. 10 Jul., p. 88.)]

ac jacendo fetere, nisi peccatorum sordibus
inquinari? Et quid aliud est ab hoc tumulo resurgere,
nisi per confessionem et poenitentiam ad vitam,
qui Christus est, redire? Habemus sane hujusmodi
mortis plurima in Scripturis exempla, quae
illos solet mortuos appellare, qui nunquam volunt a
peccatis resipiscere; sicut est illud in Evangelio: Sinite mortuos sepelire mortuos suos
[(Luc. IX, 6)]
.
Neque enim ii qui corpora sepeliebant corporaliter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.