PL 132, col. 556

Sermones et homiliae (Radbodus Trajectensis), J. P. Migne

huic semper inhaerente opposuit affectus distantis,
nescio qua dulcedine delibutus dum superiora componeret
reliquorum quidem digitis, Libuini autem
jugiter corde conterunt. Sane quia de illo imprimis
scriptitare decreverat, licet viros pretiosissimos
repente in medium proferret, ab hujus tamen intuitu
cogitantis intentio submoveri non potuit;
quoniam bona quae de ipso dici queant ultro se
offerunt, quae si quis omnia exponenda praesumeret,
Tullianae, Plautinaeve eloquentiae floribus indigeret.
Beatus igitur Lebuinus inter feros et semibarbaros
hominum mores constitutus, agni innocentiam retinebat,
memor Dominicae vocis quae dixerat se apostolos
sicut agnos inter lupos missurum. Nec viro
sancto defuit serpentina prudentia, dum si quis capiti

suo, id est Christo, injuriam facere pertentaret,
ille pro eo totum corpus indubitanter objiceret. Unde
factum est ut in virtute Altissimi, ad divinum caput
membra connecteret, utpote ut qui se inter ista
medium quasi charitatis viscarium inserebat, infimoque
summis copulans, infirmitatem humanam
dignitati angelicae coaequare studebat. Sapiens plane
architectus, qui coelestem aedificans domum, petram
in fundamento locaverat, ne furentibus ventis, ne
procellis aestuantibus, postremo ne impugnata totius
adversitatis machinis virtutum consignatio laederetur.
Petra autem erat Christus. Age ergo quisquis haec
audire desideras, num tibi quidpiam videtur aut
illa connexione salubrius, aut ista firmitate solidius,
dum quod ibi copulatum est, nulla resolutione

laxatur: quod hic fundatum est, nulla tempestate
subvertitur. Quod si forte cuilibet monstruosis fabulis
aurem accommodare vacat aut placet, invisum
se veris relationibus hujusmodi vanitate demonstrans,
poetarum deliramentis incumbere poterit,
qui usque adeo praestigiosis figmentorum imaginationibus
dementati sunt, ut ne ipsa quidem, quae interdum
esse falsissima asserebant, falsa esse cognoscerent.
Nos de sancto Dei Lebuino nihil mentitos
esse testem habemus Ecclesiam, quae hujus beneficiis
cumulata quam grandis apud Divinitatem meriti
fuerit, crebris remediorum proventibus confitetur.
Cui quidem ea quae de illo dicimus grata fore
judicio est, quod legenti tantus assistat populus
auditorum, ut compressum multitudinis etiam hi

pertimescant, qui in tuto loco stare videntur, vixque
in digressu aliquis inveniatur, qui non Deo
gratias referat pro eo quod se patrocinium Lebuini
audisse pariter et sensisse commemorat. Unde nobis
adhuc vel pauca locuturis arbitramur neminem
succensurum, quippe cum Spiritum Dei in ipso
templum aedificasse, atque id sibi habitabile fecisse
procedens sermo declamet. Idipsum vero inter matutinas
laudes (ut credo) cantabitur, sed in lectione
omitti non debuit, quo utriusque vocis ministerio
quanti apud suos habeatur vir in Christo amabilis
accipiat commendatum. Quod autem praemittitur
tale est. Spiritus Sanctus (ut ait Scriptura) in corde
viri justi habitat. Nam templum ipsius est anima ab

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.