PL 132, col. 739

De bello Parisiaco (Abbo Sangermanensis), J. P. Migne

Obvius hic Ebolus, sociique simul, stetit heros.
Haud illum fuerant audentes tangere ferro;
Quingentis etiamsi tunc subnixus adesset
Qualis et ipse fuit, castris sese daret ultro,
Ast animas propria de sede repelleret omnes;
At quia militibus caruit, sic ludere cessat.
Nustria, nobilior cunctos regionibus orbis,
Quae vaste fueras procerum genetrix dominantum,
Ne pigeat capta turri producere, quaeso,
Quot vel quas hausere Dani palmas tibi, necno
Ubera quot pecorum mulsere tuum peragrando
Distentum variis tractum gazis tamen olim
[( Ad oram cod. VOX NUSTRIAE.)]
Mi soboles, aliquis censere potest? Etiamsi
Affuerint cunctae volucres, erumpere voces
Tot nequeunt, hominum quot equum pecudumque boumque
Sublegere mihi natos natasque suumque;
Flumina balatu agnorum, mea graminae laeta
Prata sonant denso mugitu tempe juvencum,
Cervorumque nemus rauco clamore remugit,
Grunnitusque mei silvas scindebat aprorum.
Haec mihi subduxere truces, si noscis et audis!
Haec oculis equidem petii, sistens super urbis
Moenia, nec visu claudebantur neque ritmo;
At quoniam cingi nequeunt pratis nec ab agris,
Efficitur bostar Germani antistitis aula,
Surgito Musa celer, lampas accendit eoa
Climata, luciferam propera praevertere plantam.
Saxonia vir Ainricus fortisque potensque
Venit in auxilium Gozlini, presulis urbis,
At tribuit victus illi laetumque cruentis
Heu paucis, auxit vitam nostris, tulit amplam
His predam. Sub nocte igitur quadam penetravit
Castra Danum, multos et equos illic sibi cepit.
Agmen Ainrico cedente nimis lanionum,
Efficitur celsus nimium clamor fremitusque;
Deserit unde quies nostros, et menia vallant.
Inmodicas voces flavere Dani morientes,
Inmenso resonant cives clangore, paventes
Ut solitum paterentur ab his ex more laborem.
Sic et Ainricus postremum castra reliquit,
Culpa tamen, fugiente mora, defertur ad arcem.
Pila ministrabant acidas referendo salutes.
Janua militibus reseratur, comminus acre
Urgetur bellum, clipei labuntur et enses.
Vita meos adamat dextros oditque sinistros,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.