PL 132, col. 742

De bello Parisiaco (Abbo Sangermanensis), J. P. Migne

Nonque valent axem terris disjungere fixum,
Attonitique stupent domni miracula nostri.
Solvuntur tauri, stimulusque ferox requievit.
Lux segetis recidiva rotas spoliis vacuavit,
Atque suis clodum revocavit motibus axem.
Effugiens horum quidam jussus jugulari,
Templa subintroiit Sancti, tenuit quoque bustum,
Pellitur inde miser profuga pietate necandus;
Vae miseris! multant elegum, multantur et ipsi;
Quod munus dederant socio, simili pietate
Germani meritis nactum cuncti meruerunt,
Caelitus afflicti nimium pro talibus ausis.
Unde sacerdotes statuere, locum venerantes,
Qui missas cursusque sacros illis celebrassent.
Tunc omnes cuiquam prohibent hinc tollore quicquam;
Quod violans unus, proprio deferre cubili
Ecclesiae tegmen studuit; sub quo manifeste
Effigies ejus repetita fuit puerilem,
Scilicet eventu nulli similante minuta,
Nota quibus fuerat pridem, nec noscitur ullo
Oppido, miror ubi venae nervique laterent,
Ossaque fugerunt pariter fugiente medulla,
Viscera speluncae tenuis foveam petiere.
Major habebatur magnis--mirabile factum--
Is qui nuncque minor pueris moriens patet esse,
Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras!
Visus adest cuidam Domini sanctissimus idem.
Pectore carpenti requiem per nubila noctis
Marcelli sanctis precibus necnon Clodoaldi
Accipiens liquidam manibus benedicere limpham,
Unde rigans urbem, graditur per menia circum;
Huicque viro proprium promsit nomen, sed et urbi
Spem spondens, faciem liquit se conspicientem.
Nobilis hac et in urbe fuit vir carne liquescens,
Deficiens etiam flatu metuebat obire,
Castellumque capi Normannis tempore in ipso.
Attulit huic cives somnus se linquere velle,
Urbs armis quoniam cunctis deserta manebat;
Clericus inde venustatis mirae astitit illi
Ore loquens placido, rutilans vultuque sereno:
Quid metuis? surgens tremulos depone timores,
Oblitaque fuga quamplures cerne paratos
Ad bellum! Surgens alacer, muros videt omnes
Vallatos cuneis juvenum galeis oneratum.
Voxque tonat: Tutoribus his defenditur haec urbs;
Ast ego sum Germanus, ait, hujus quoque praesul.
Confortare, nihil formidabis, quoniam nunc
Faucibus haud sceleratorum grassabitur haec urbs!
Affatur sanctus, redamatque virum caro flatus;
Affatur felix, fugitque virum mala pestis;
Alloquitur Sanctus, lecto surrexit egrotus;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.