PL 132, col. 766
Sermones (Abbo Sangermanensis), J. P. Migne
per suam passionem, et liberavit eum de poenis tenebrarum,
et reddidit ei paradisum.
Igitur, fratres, nos episcopi, sumus vicarii
Domini nostri Jesu Christi in hoc mundo, et sumus
missi, et ordinati in loco ejus, et propterea
post apostolos dedit nobis Dominus potestatem
ligandi animas atque solvendi, et praecepit nobis
aedificare, et plantare bonos homines in domo
Domini, et evellere [de ea] hoc est de Ecclesia.
Sic enim dicit Dominus per Jeremiam prophetam:
« Ecce constitui te super gentes, et super regna,
ut evellas, et dissipes; et aedifices, et plantes in
domo Domini [(Jer. I, X)] . » Attendite, fratres,
de bono animo hoc quod nos vobis volumus dicere.
Propterea misit Dominus Adam in paradisum, ut
in ipso paradiso nascerentur omnes electi, et operarentur
voluntatem Dei usque ad plenam senectutem,
et de illo transirent ad coelestem patriam.
Et certe sic facerent, si Adam non peccasset.
Fratres, istud exemplum Domini nostri Jesu
Christi tenemus, nos episcopi in Ecclesia, peccatores
vero tenent exemplum Adam, verbi gratia,
sicut Filius Dei misit Adam sanctum et justum
in paradisum, similiter nos et omnes sacerdotes
mittimus in Ecclesiam homines sanctificatos, et
justificatos in baptismo. Cur mittimus eos homines
in Ecclesiam, qui jam facti sunt sancti per
baptismum? Et propter ipsam causam pro qua
Dominus misit Adam in paradisum, hoc est ut
operaretur et custodiret illum paradisum. Similiter
et nos sacerdotes propterea mittimus homines
baptizatos in Ecclesiam, ut omni tempore operentur
in ea voluntatem Dei, et custodiant illam
Ecclesiam, hoc est Christianitatem. Deus omnipotens
donavit Adam legem quam debuit observare
per obedientiam. Qualem legem? Ut non manducaret
de arbore scientiae boni et mali. Similiter
et Dominus per nos donat vobis legem quam debetis
servare in Ecclesia. Qualem legem vobis donat
Dominus per nos, id est, per nostram admonitionem?
« Non occides; non moechaberis; non
adulterabis; non furtum facies; non falsum testimonium
dices; non perjurabis; diliges Dominum
Deum tuum ex toto corde tuo; et diliges proximum
tuum sicut temetipsum [(Exod. XX, 13)] . »
Fratres, ista omnia praecepta vobis donat Dominus
per nos, ut custodiatis illa et operemini illa
per obedientiam.
Sed quid fecit Dominus de Adam pro eo quod
non custodivit obedientiam? Certe ejecit eum foras
de paradiso plorantem, et lugentem et nimis contristantem.
Similiter et nos episcopi propterea quia
vos non custodistis obedientiam praeceptorum Dei,
quae nos supra nominavimus, propterea ejecimus
vos foras de ecclesia, et cantavimus post vos hoc
quod Dominus post Adam cantavit, quando expulit
eum de paradiso: « In sudore vultus tui vesceris
pane tuo [(Gen. III, 19)] , » et reliqua. Sed