PL 133, col. 108
Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne
sensus, qui est relativus temporum, ut qualia
fuerint tempora sub Isaaco et Ismaele, talia sint
sub Ecclesia et Synagoga, et ut Ismael persequebatur
Isaacum, ita Synagoga insectetur Ecclesiam. Probatur
iste sensus a Domino, ubi dicit: Cum videritis abominationem
desolationis stantem in loco sancto, etc.,
sicut praedictum est a Daniele. Ostendit enim his
verbis talia futura tempora. Superest mysticus.
Sensus ille est totus divinus, et in hoc etiam loco
continetur in ratione libertatis gloriae, quae cum nulla
re humana aut creata omnino comparari potest.
Mysticus autem idem est atque ineffabilis, in quo
declaratur non posse id concipi intellectu humano,
nedum angelico. Quia quodcunque concipere potest
homo in intellectu, simul et effari valet sermone.
Probatur autem absolute, ubi dicitur apud Isaiam: Non potest ascendere in cor hominis, quod Deus praeparavit
diligentibus se.
Ultimus sensus boarcademicus,
id est, quo ipsa principia rerum comparantur cum
beatitudine aeterna, et tota dispensatione salutis,
veluti loquendo de regno Dei quod omnia sint ad
Deum ipsum, unde manarunt, reditura. Probatur iste
sensus apud IV Esdram XIII, ubi dicit in comparatione
electorum Dei esse aurum ex pulvisculo et
glebula in visceribus terrae, quia quae optima sunt
valde rara creavit Deus. Sed iste sensus est tantum
usitatus apud Judaeos cabalistas. Alii sensus sunt
celebres in doctoribus: litteralis in Hieronymo, allegoricus
in Gregorio, tropologicus in Ambrosio, anagogicus
in Augustino, typicus in Basilio et Bernardo,
anaphoricus in Clemente, Petri successore, et mysticus
in Nazianzeno.
SANCTI ODONIS PRAEFATIO.
temnendum conjunxi libellum. Quapropter fragilitatis
sensui, corporisque mei infirmitati, meoque
similium utilitati consulens, erexi me contra memet,
non fastu arrogantiae turgidus, nec superbiae
spiritu tumidus, ventosis favoribus nitens incumbere,
Deus scit; sed igne lectionis praefatae historiae
flagrans, quam toto nisu memoriter ut intellectam
retinere valeam, laborans, hunc operis parvi contraxi
libellum. In quo opere nempe nullum meo,
ut reor, sensu fuscatum sermonem permiscui, sed
ejusdem venerabilis viri dicta perlustrans, eas duntaxat
diversorum librorum prolixo sermone expositas,
quas supra taxavi, linquens sententias, non
abjiciens ut pravas, quas segregatim habeo ut utiles,
sensum non meis, sed jam saepe praefati viri verbis
expositum, breviter attraxi, ut potui; atque lectionis
causae compendio, unicuique sententiae mysticum
moralemque sicut reperi, subjeci sensum, ne vagans
animus dum huc illucque quaereret sensum,
ut saepe assolet, amitteret intellectum. Libuit etiam
primas historiae litteras discretionis causa minio
scribere, ut dum historia agnoscitur, expositio
historiae utilius carpatur, ne forte dum a rudibus
ignoratur sensus patenter expressus, obscurius implicetur.
Ergo teneo sibi illa quibus est facultas
numerosa aggregare volumina, quibus sensus intellectusque
viget, quibus suppetit non tantum