PL 133, col. 117

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

in coeli culmine stare contempsit. Cui non transvolans,
sed perambulans circuit, quia in imis peccati
pondere gravatur. ALLEGORICE. Satan terram circuit,
quia ab Adam ante adventum Domini omnes post se
nationes gentium traxit. Circuivit et perambulavit,
quia per corda gentium iniquitatis suae vestigia impressit.
TROPICE. Satanae terram circuire est carnalia
corda perscrutari, et unde occasionem accusationis
invenire possit exquirere. Circuit circumveniendo,
ut bona tollat et mala inserat. Sequitur:
VERS. 8. Nunquid considerasti servum meum Job,
quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus,
ac timens Deum, et recedens a malo? - Discutienda
quippe est quaenam sit ista locutio. Neque enim vel

a Domino qui summus atque incircumscriptus est
spiritus, vel Satan qui nulla carnea natura vestitus,
humano modo aereus flatus folle ventris attrahitur.
Sed angelis loquitur Deus, cum quidquid agere debeant
in ipsa contemplatione veritatis legunt. Quasi
enim audientibus dicitur, quod videntibus inspiratur.
Vox namque angelorum est, in laude Conditoris ipsa
admiratio intimae contemplationis, virtutis divinae
miracula. Animarum Deo verba, ipsa sunt eorum
desideria. Nam si desiderium sermo non esset, Propheta
non diceret: « Desiderium cordis eorum audivit
auris tua [(Psal. X, 16)] . » De loqui animabus
est, cum retributionis eas certitudine confirmat.
Loqui enim Dei est ad diabolum, vias ejus ac negotia
animadversione occultae districtionis increpare.

Sicut hic dicitur: Unde venis? Diaboli ei respondere
est omnipotenti majestati ejus nil posse celare. Unde
hic ait: Circuivi terram et perambulavi eam. Quatuor
modis loquitur ad diabolum Deus, tribus diabolus
ad Deum. Vias suas insinuat qui ait: Circuivi terram.
Electorum innocentiam accusat, qui dicit: Nunquid frustra Job timet Deum?
Tentandum
postulat, cum dicit: Extende manum tuam, et reliqua.
Dicere Dei est: Unde venis? eum increpare.
Dicere Dei est: Considerasti servum meum Job, tales
electos facere, qualibus diabolus possit invidere.
Dicere Dei est: Ecce universa quae habet in manu
tua sunt, ad probationem fidelium eum relaxare.
Dicere Dei est: In eum ne extendas manum tuam,
ab immoderata eum tentatione restringere. Ac per

hoc diabolus non contra Job, sed contra Deum certamen
sumpsit. Materia vero certaminis beati Job
in medio fuit, et si in sermonibus suis dicimus Job
inter flagella deliquisse, Deum dicimus in sua promissione
perdidisse. ALLEGORICE. Allegorice Job
interpretatur dolens. Dolens vero veraciter per figuram
dicitur, qui portare dolores nostros propheta
attestante perhibetur. Cui similis in terra non
est, et si adoptivus quisque filius ad percipiendam
divinitatem proficiat, nequaquam tamen ut Deus
naturalis esset accepit, qui servus dicitur, secundum
quod Apostolus ait: « Semetipsum exinanivit
formam servi accipiens, et reliqua [(Phil. II, 7)] . »
Veniens namque inter homines mediator Dei et hominum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.