PL 133, col. 134

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

infirmitati sanctae Ecclesiae se condescendere simulant,
et sub blandimentorum specie dolos deceptionis
parant. In terra ergo consedere est, aliquid de
imagine humilitatis ostendere, ut, dum humilia exhibent,
persuadent superba quae docent. Potest
etiam per terram ipsa Mediatoris incarnatio designari.
Unde ad Israel dicitur: « Altare de terra facietis
mihi [(Exod. XX, 24, 25, 26)] . » In terra ergo
sedere est vel in hoc quod aliquid de plenitudine veritatis
intelligunt, vel in hoc quod suae stultitiae tenebris
excaecantur haeretici, incarnationis mysterium
negare non posse, veramque Redemptoris carnem
cum sancta Ecclesia credere. MORALITER. Cum afflictis
nobis vitia sedent in terra, cum imaginem humilitatis
ostentant, ut affectum utilitatis subtrahant,

ut dum se unusquisque indignum considerat, res in
quibus prodesse proximis poterat, ministrare pertimescat.
Sequitur: Et nemo loquebatur ei verbum. - Tacentes
enim adversarios hahemus, si vere filios
fidei praedicando generare negligimus. Si autem loqui
recte incipimus, graves mox contumelias ex eorum
responsione sentimus. Nonnunquam tamen haeretici
cum torpore inertiae fidelium corda considerant,
erroris semen aspergere loquendo non cessant.
Cum vero mentes bonorum vident alta sapere, de
aerumna hujus exsilii strenue dolere, circumspectione
sollicita linguam frenant. Quia vident quod
contra corda dolentium in cassum loquentes citius
obmutescunt. Unde mox subditur: Videbant enim
dolorem esse vehementem. - MORALITER. Si enim

cor veraciter dolet linguam contra nos vitia non habent.
Nam cum plene vita rectitudinis quaeritur,
supervacua suggestio pravitatis obduratur. Saepe
autem si nos fortiter stringimus, vitia ad usum virtutis
immutamus. Sed dum iram rationi subjicimus,
in sancti zeli ministerium vertimus, si cum superbia
erigit, hanc ad defensionem justitiae immutamus:
si cum fortitudo carnis illecebrat, pietatis lucra mercemur.
LIBER QUARTUS.
CAPUT III.
VERS. 4. Dies ille vertatur in tenebras, non requirat
eum Deus desuper et non lustretur lumine. - Dies
qui lapsus cursu temporis scitur, cur verti in tenebras
dicitur, et qui non subsistit, quomodo umbra
volvit? Aut quam noctem tenebrosus turbo possidet,
quam nullus status tenet? Aut quomodo optatur
solitaria fieri, quae transeundo jam fuerat nulla? Aut
lucem quomodo exspectat, quae sensu caret? Sequitur:
Quare non in vulva mortuus sum, egressus ex utero
non statim perii? Quare exceptus genibus, cur lactatus
uberibus? Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem VERS. 11- 13.- Nunquid si egressus ex utero
statim periisset, retributionis meritum ex hac ipsa perditione
perciperet? Nunquid aeterna praemia abortivi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.