PL 133, col. 310

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

via raptoris avaritia, via est lubrici concupiscentia
carnalis. In viis ergo suis iniquus quisque
oculos deprimit, quia solis vitiis ut per haec animo
satisfaciat, intendit. Unde et per Salomonem dicitur:
« Oculi stultorum in finibus terrae [(Prov. XVII, 24)] . »
Sequitur:
VERS. 24. Elevati sunt ad modicum, et non subsistent. - Iniquorum
gloria cum plerumque in annorum
multitudinem tenditur, ab infirmorum mentibus
esse longa, et quasi stabilis aestimatur. Sed cum
repentinus hanc finis intercipit, brevem fuisse sine
dubio redarguit, quomodo determinans innotescit,
quia quod praeterire potuit, modicum fuit. Elevantur
ergo ad modicum et non subsistunt, quia eo ipso
quod videri alti appetunt, a vera Dei essentia longe

per elationem fiunt. Subsistere etenim nequeunt, quia
ab aeternae essentiae soliditate dividuntur, atque
hanc primam ruinam tolerant, quia per privatam
gloriam in semetipsis cadunt. Hinc enim per Psalmistam
dicitur: « Dejecisti eos dum allevarentur [(Psal. LXXI, 18)] .
» Vir itaque sanctus cum pravorum
gloriam defectumque discuteret, ad cuncta protinus
mentis oculum tetendit dicens: Humiliabuntur
sicut omnia et auferentur.- Omnia, profecto terrena,
ac si aperte dicat: Stare ullo modo nequeunt,
quia ipsa quoque fugiunt quibus innituntur, dumque
temporalia diligunt, cum his ex temporis volubilitate
percurrunt. Sed quaeri potest, cum per Salomonem
dicitur: « Generatio praeterit, et generatio
advenit, terra vero in aeternum stat [(Eccle. I, 4)] , »

cur beatus Job omnia humiliari asserat, et auferri.
Quod tamen facile discutimus, si terram et coelum
vel qualiter transeant, vel qualiter maneant distinguamus.
Utraque namque haec per eam quam nunc
habent imaginem transeunt, sed tamen per essentiam
sine fine subsistunt. Hinc namque per Paulum
dicitur: « Praeterit enim figura mundi ejus [(I Cor.
VII, 31)] . » Sequitur: Et sicut summitates spicarum
conterentur. - Spicarum quippe summitates aristae
sunt. Aristae autem conjunctae in spica prodeunt,
sed crescendo paulisper a se hirsutae et rigidae distinguuntur.
Quid ergo pravos hujus mundi divites dixerim,
nisi aristas quasdam humani generis? Qui dum
contra se superbiunt, sed bonorum vitam unanimiter

affligunt, adversum se quidem divisi sunt, sed tamen
concorditer grana deorsum premunt. Sed triturae
tempus adveniet, quod et aristarum rigiditatem
frangat, et solida grana non conterat. Cumque aristae
franguntur, candor granorum ostenditur, quia
iniquis in supplicia aeterna cadentibus, sanctorum
justitia quanta veritate clareat demonstratur. Sequitur:
VERS. 25. Quod si non est ita, quis me potest
arguere esse mentitum? - Cur ergo dicitur: Si non
est ita, mentitum me arguere quis potest, dum scilicet
noverimus quod fallacem reprehendere cuilibet licet?
Sed si loquentis, sensum subtili interrogatione
discutimus, quam sint recta quae protulit citius
invenimus. Justus namque, et si quid unquam delinquendo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.