PL 133, col. 47

Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne

cum eum dimittere nollet, et eis resistere nequiret,
et quid amplius ageret nesciret; terra prostratus
convertit se ad preces, deprecans, ut prius
in eum ultionem plecterent [ al., exercerent], quam
puerum tollerent. Nunc vindictam patris se dicebat
perpeti, nunc se a parentibus dicebat vocandum
proditorem pueri. Ad haec ferebatur respondisse
unus eorum: Ne forte vindicet se pater pueri in
presbyterum, dimittamus eum usque ad tempus.
Hanc revelationem ipse presbyter addiscens restituit
me quidem meis parentibus. Haec omnia quae a
me requiris, o fili, ita ego a meo patre audivi.
8.
« Factum est autem cum adolevissem ego, quem
modo vetulum intueris ac turpem, strenuum praedicabant
et conspicabilem juvenem: coepitque pater
meus per incrementa temporum me ab ecclesiastico
subtrahere ordine, et militaribus exercitiis applicare;
qua de re intra domum Guillelmi me tradidit serviturum
comiti. Relictis tandem litterarum studiis,

venatorum aucupumque coepi deservire officiis. Sed
omnipotens Deus qui invitis salutem praestat, et vocat
ea quae non sunt tanquam ea quae sunt, coepit
me in somnis terrere, et vitam meam pronam ad
malum ostendere; sed insuper totam meam venationem
vertebat in fatigationem. Nam quanto amplius
me ingerebam hujuscemodi lusibus, tanto rediebam
moerens sine omni effectu et fatigatione confossus.
9.
« His vero diebus suasit mihi pater meus celebres
habere vigiliarum excubias, quas ipse celebrare
consueverat. Evolutis autem aliquot annis, Natalis
Domini vigilias me celebraturum praeparavi: et cum
partem noctis duxissem pervigilem, subito menti
meae complacuit obsecrare pro vita mea Domini
Jesu Genitricem. Tunc siquidem orans coepi dicere:
O domina, mater misericordiae, tu nocte ista mundo
edidisti Salvatorem; oratrix pro me dignanter
existe. Ad tuum gloriosum et singularem confugio

partum, piissima, et tu meis precibus aures tuae
pietatis inclina. Vehementer expavesco ne vita mea
tuo displiceat Filio: et quia, domina, per te mundo
se manifestavit; propter te quaeso absque dilatione
misereatur mei. Inter has preces et matutinas laudes,
missarumque solemnia dies crastinus illuxerat: et
ecce, ut solebat, canonicorum dealbatus chorus
adfuit; et dum in laudibus tantae solemnitatis diversarum
fieret modulatio vocum, velut impatiens juvenis
in medio eorum prosilivi, una cum ipsis natum
regem mundi laudare coepi. Scio enim et confiteor
me improbe fecisse sed tamen Davidicum illud corde
quod scriptum est retinens, non immerito hoc agere
praesumpsi: Laudate Dominum omnes gentes, et
collaudate eum omnes populi. Statim vero capitis me
invasit nimius dolor, qui paulisper me contrivit et
recessit. Perlecta itaque lectione evangelica, denuo
me invasit praedictus dolor capitis, et nisi extensa
brachia ad cancellos applicuissem ecclesiae mox a

summo statu velut exanimis ruerem. Intantum enim
excruciabat me dolor ille, ut eo veniente, nec ad
momenti spatium ulla spes vitae in me remaneret.
Sexto instante et decimo aetatis meae hoc mihi contigit
anno, et tribus annis sequentibus isto sum vomere
sulcatus. Ob hoc et ad parentum reductus sum
domum, et per biennium omne genus curationis
adhibuerunt mihi; nam quanto ampliora et omnigena
sumebam medicamina, toties eminus salutis a
me remedia fugiebant. Illis in diebus cum gravi
moerore largoque suspirio pater meus praedictus
meam hujuscemodi exponebat fuisse nativitatem,
addens insuper: Ecce, beate Martine, quod grate
obtuli exacte requiris. Vere ut decet exaudibilis es
in voto, sed charus in negotio. Desperato tandem
salutis remedio, unum fore putavi solatium, si anhelanter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.