PL 133, col. 57
Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne
plenum sacculum, quas comedere secundum consuetudinem
nolui, et de mensa ceciderunt. Atque post
pusillum iterum terribiliter clamare coepit et dicere:
Ecce de quo dixi vobis adest diabolus, deferens praedictum
sacculum. Nam cum territi fratres mirarentur,
adjecit rursum: Illo in loco adest, an non videtis
eum? Deinde signo crucis totum se munivit, et
inter verba orationis spiritum reddidit. Ab illo ergo
die omni cum diligentia sunt collectae.
32.
Est et alius inter eos taciturnitatis modus.
Incompetentibus namque horis nemo intra claustrum
ejusdem monasterii audet loqui, nec se cum alio
fratre jungere. Quando vero duodecim celebrantur
lectiones, nullus intra praedictum claustrum,
praeter ad capitulum, sequenti die loqui audet.
Octava enim Natalis Domini et ejus Resurrectionis
summum silentium die noctuque fiebat in illis. Brevissimum
quippe istud, illud significare fatebantur
aeternum silentium. Nam, quoties necessarias ad
exposcendum res instabant, toties diversa in invicem
fiebant ad perficiendum signa, quas puto grammatici
digitorum et oculorum notas vocare voluerunt.
Adeo nempe inter eos excreverat ordo iste,
ut puto si sine officio linguae essent, ad omnia necessaria
significanda sufficere possent signa ipsa. At
vero in quotidianis diebus et reliquis octavis sanctorum
talis discretio tenebatur. Etenim in quotidianis
diebus, inter diei noctisque cursus, CXXXVIII canebant
psalmos: ex quibus XIV nos dempsimus propter
pusillanimorum animos, exceptis peculiaribus orationibus
quas nostri frequentant fratres, quae videlicet
modum psalterii videntur excedere. Similiter
duabus missis identidemque litaniis. Per singulas
vero horas canonicas bis flectebant genua. In octavis
quas diximus, LXXV tantum canebant inter praedictos
cursus, et semel flectebant genua, et bis
reficiebant. Sunt namque alia quamplurima, quae
arbitror propter fastidiosos lectores huic operi non
inserere.
Odonis patientia probata.
33.
Igitur Odo dum scholae magisterium assumeret,
mox se tempus praebuit opportunum, quo ejus
patientia probaretur. Adfuit nox, et ecce quidam
de pueris signo secessum naturae petiit. Erat autem
ille locus adeo dormitorio conjunctus, ut lucerna
quae ibi auctoritate regulari ardebat, perlustraret
eum totum. Surgens itaque pater Odo, unum suscitans
e pueris, illo tantum contentus lumine, cum eo
abiit. Altera autem die, ut mos est, convenientes
ad capitulum fratres, Martyrologio et versu finito
atque lectione Regulae, coeperunt illum graviter
increpare, cur sine cereo transacta nocte post puerum
isset. Verum quia ante veniam nullus suam
audet proferre causam, nec suam post veniam defendere
sententiam; illico in terram corruens veniam
petiit, sufficere, inquiens, sibi posse dormitorii
lucem. Sed tamen ab illis non solum est auditus,
verum econtra sub gravi culpa adjudicatus. Vir
denique beatissimus qui arrepto itinere angusto
sequi venerat illum, qui cum pateretur, non comminabatur,
non indignans, aut murmurans, nec obstantiae
opponens querelas, sed momentaneos quaerens
locos, terra prostratus veniam est deprecatus.
Abbas autem suus volens probare patientiam ejus,
finxit se iratum, et protulit sententiam excommunicatione
connexam, ut ea die ultra ei veniam non peteret.
Ille autem Davidicum illud in pectore volvens
qui dicit: Ut jumentum factus sum apud te, et ero
semper tecum [(Psal. LXXII)]
; et rursum: Posuisti tribulationes