PL 133, col. 59

Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne

quidem, si licuisset scribere, magis historia videretur
esse quam schedula.
Odo desponsatae virginitatem persuadet.
36.
Factum est autem in illis diebus, cum quadam
die jam sero divertisset quiescendi gratia in domum
nobilissimi viri cujusdam, absentibus dominis, erat
ibi eorum filia una cum familiis virgo jam adulta,
quae videlicet nimis curiose per totam vesperam ejus
actus considerare studuit atque vitam. Deinde compuncto
corde latenter per quoddam posticium irruit
ad eum, ejusque prostrata pedibus, se ream cito
nuptiis tradendam esse dicebat: addens ut propter
Deum, cujus se fatebatur famulum, in eadem nocte
liberaret eam. Audiens haec Christi miles, cum ignoraret
quid ageret, et quomodo tantae virginis voluntati
satisfaceret, infra semetipsum coepit vehementer
aestuare. Pietatem in Deum suo more, pietatem
supra virginis lacrymas habens, proponebat
sibi judicium Dei animaeque illius interitum, rumoremque

contra se parentum et populorum, quare
talia praesumpsisset monachus. Sed amore Dei et
virginis singultibus victus, tandem in ejus ereptione
dedit assensum. Nocte vero illa cum omnes famuli
domus quiescerent, ille et frater qui cum eo erat,
ascensis equis praecesserunt, jussuque suo famuli
qui eum comitabantur, sumpta virgine secuti sunt.
Altera vero die applicuerunt ad monasterium. Erat
autem prope ipsum monasterium oratorium constructum,
ubi nobilissimae mulieres causa orationis
recipiebantur, ibique eam manere constituit,
deinde ad monasterium perrexit. Sequenti vero die,
ut mos est, patri monasterii omnia quae gesserat
studuit indicare. Etenim cum ea quae de virgine gesserat
audisset, turbato aspectu cur sine licentia haec
agere praesumpsisset, graviter eum increpare coepit.
Mox ille in terram proruit, ejusque pedibus provolutus
veniam precabatur. Post haec patris jussu a
terra elevatus, post reiteratam interrogationem respondit

dicens: « Domine pater, ex quo me miserum
suscipere es dignatus, inquantum considerare valui,
nunquam tibi aliud curae fuit nisi de animabus
lucrandis. Nam caeteri abbates hoc student, qualiter
rebus possint abundare, et hominibus placere. Tu
vero pietate, misericordiaque fretus, soli Deo placere
satagis propter lucrum animarum, qua de re
imitator tuus desideravi esse, idcirco hanc virginem
volui lucrari ad laudem tui nominis. Quamvis enim
me etiam tarde vincerent ipsius lacrymae, non sum
tamen oblitus tuam increpationem, quam certissime
sciebam me non posse evadere: sed malui potius
pii patris flagello caedi, quam reus pro anima ejus
teneri. Et utinam omnes mulieres in hac provincia
commorantes, quae carnali vinculo retinentur, potuissem
lucrifacere, et tu me per singulas debuisses
piissimo tuo more flagellare. » His et similibus verbis
patris commotionem delinivit, sed tamen talem
obedientiam ei protinus injunxit: Vade, et quemadmodum

scisti eam de saeculo eruere, ita scias
quotidie alere, ac sanctis monitis instruere, ne aliquando
poeniteat, et revertatur suadente diabolo ad
saeculum. Coepitque pater Odo post haec per singulos
dies cibum ei portare, et patrum praecedentium
exemplis eam instruere, donec intra paucos dies
eam ad quoddam monasterium duceret, ac sacris
virginibus sociaret. Verumtamen haec omnia propter
bonum testimonium praesentia fratrum fiebant. Factum
est non multo post ut ipsa dormitionem acciperet

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.