PL 133, col. 66
Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne
Ex cujus nempe verbis compertus sum, quod ille qui
apparuit, non fuisset homo purus, quia illud itineris
spatium quod se sub una hora pollicitus est peracturum,
nos pene per totum diei spatium vix peregimus;
cujus rei factum mihi terribili visione antecedenti
nocte eodem ordine fuit ostensum. Adeo enim sinus
illius dilatatus est misericordiae, ut non solum fidelibus
ista faceret, verum etiam persecutoribus suis
manus aperiret et palmas extenderet. De quo et istud
vobis retexam exemplum cui rei interfuit frater
Firmus, Domini Balduini abbatis germanus.
Odonis sollicitudo pro pace; charitas in rusticum sibi infestum.
9.
Tempore praeterito dum Romuleam urbem ob
inimicitiam Alberici jam fati principis praedictus
Hugo rex obsideret, coepit ille intra extraque discurrere,
et pacis concordiaeque monita inter utrosque
disseminare, quatenus posset furorem praedicti regis
sedare, et praedictam urbem tueri a tanta obsidione.
Interea quadam die dum juxta monasterium
beati Andreae apostoli iret, quod ad clivum Scauri
dicitur ex nomine, quidam rusticus voluit eum propter
lagunculam aquae occidere. Etenim, sicut Scritura
dicit: Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter [(Prov. X, 9)]
,
more suo nulli nocens, nihilque
suspicans curvato incedebat capite. Intantum enim
apud eum usus inoleverat. Regulae [(Regula S. Bened.,
cap. 7)] , ut ubicunque esset, sive stans, sive ambulans,
aut sedens semper curvato capite, defixisque
terram luminibus incederet; qua de re a quibusdam
conversationis suae tempore Fossorium ludendo vocatus
est. Factum est autem dum praedictus rusticus
ictu caput illius appeteret, omnes qui juxta viam
aderant, emissis vocibus percutientis attraxerunt
manus. Tunc dulcissimus pater: Ne fallar, ignoro
quot denarios accepit mutuo, eique bonum pro malo
reddidit, et foederatum dimisit. Sed postquam ad
praedicti principis aures hoc pervenit, amputare manus
ejus voluit. Quo audito domnus abbas Odo obnixius
ne fieret exoravit, et rusticum illum incolumem
atque indemnem absolvit.
Item in furem. Silentii religio
10.
Multorum sane et vestris auribus diffamatum
est illud, quod cuidam latroni pater noster dudum
Romam veniens fecerit; quod magis libet mihi describere
ne aboleatur, quam ut vestrae industriae insinuetur.
Persistente itaque illo orationis gratia intra
civitatem, visum fuit omnibus, ut frater noster domnus
Gothefredus super pastores equorum iret in campum.
Factum est autem, ut in sequenti nocte, cum
gravati somno pastores obdormissent, et ipse pervigil
orationi insisteret, fur adfuit, raptumque equum
ascendit, et fugam arripuit. Praedictus vero frater
maluit equum perdere, quam silentium rumpere;
quod videlicet si fecisset, protinus fur equum dimitteret.
Hoc tamen fecit: abiit, et tactu unum e pastoribus
suscitavit, eique quod contigerat signo
ostendit. Peracta itaque nocte et facto mane, viderunt
furem eminus uno affixum loco super equum sedere.
Quem apprehendentes, vinctum eum patri nostro
miserunt, statimque ei quinque argenteos solidos
dare praecepit, dicens injustum esse eum absque
digna mercede dimittere, eo quod per totius noctis
spatium multum sustinuisset laborem. Sed enim
postquam Deo trahente ad monasticam perveni vitam,
ac dehinc per incrementa temporum prior a fratribus
sum electus; saepe fratres nostri furem illum
mihi annotarunt: et quia erat filius nostri molendinarii,
quoties pater ejus fratrum voluntati contraibat,