PL 133, col. 69
Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne
legis percipiunt, qui ea quae legis sunt sciunt
et ab ejus mandatis temere declinare non metuunt.
De quibus Psalmista ait: Maledicti qui declinant a
mandatis tuis [(Psal. CXVIII)]
.
Fratribus infirmis aegre medicinam indulget.
14.
Erant itaque in nostra congregatione duo
fratres, quorum nomina huic operi non libet intexere,
qui pro sua gravissima infirmitate crebrius
eum assueverant orare, ut medicinae illis remedia
adhibere juberet, praesumentes de sanitate. At ille
non ferens eorum improbitatem, consensit voluntati
eorum: petitoque medicamine licentiam tribuit, sed
prius eos convocans sub similitudine quadam dixit
illis hoc paradigma. Vidi aliquando fratrem simili
vestro vulnere cruciatum et prius mortuum quam
pristinae sit sanitati restitutus. At illi nihil de se
suspicantes adhibuerunt sibi medicum: sed post
sedulos cruciatus, sanitatem nunquam receperunt.
Scio et alium fratrem, qui tempore suae conversionis
dum studeret praeteritas flendo delictorum tergere
maculas, caetera reliquit studia, noctu dieque orationi,
compunctioni et lamentationi incessanter desudabat.
Cumque eum pertissimus pater requisisset,
cur praesto cum aliis ad docendum vel discendum
non esset; veritatem retulit ei, et occulta cordis sui
patule revelavit, atque ut sibi hoc perficiendi daret
licentiam exoravit, sciens pro certo secundum institutionem
Regulae [(cap. 49)] , quia quod sine permissione
patris spiritualis monachus agit, praesumptioni
deputatur et vanae gloriae, non mercedi. Cui pater
noster ait: Restat ut uno vel amplius tempore iste
Spiritus discedat a te, quo mens tua stimulis saucietur
vanae gloriae. Mox frater ille praedictam perdidit
compunctionem, et vix post medii anni spatium eam
rursum exorando patrem nostrum meruit recipere.
Sua namque verba miro gravitatis pondere plena
erant; quia vir sanctus repletus sancto flamine incassum
loqui nesciebat.
Joanni episcopatum praedicit.
15.
Praeteritis his diebus coram nostris fratribus
et aliis qui aderant nobiscum, retulit domnus Joannes,
Nolanae Ecclesiae episcopus, quod ante hoc
triennium bis Romam isset, et praedicti episcopatus
benedictionem resistentibus inimicis nequivisset accipere.
Interea domnus Odo orationis gratia Garganum
ibat. Cumque vidisset eum tristem, sciscitavit
eum quid haberet. Cui ille cum omnia quae sibi aderant
retulisset, et quia quasi spe desolatus accipiendi
ordinem pontificatus confundebatur tertio
Romam reverti; benedixit ei, et dixit: Perge iterum
securus, et scias quia complevit Deus votum tuum:
deinde dimisit eum. At ille accepta benedictione
abiit, et infra spatium quindecim dierum, sicut pater
noster praedixerat, illi advenit. Qua de re indubitanter
proferimus, vir iste prophetiae spiritum
veraciter habuit, cujus verba tanta sunt auctoritate
firmata.
Nepoti baptismum obtinet.
16.
Meminisse vos volo, fratres, quod praeterito anno
ille peregrinus qui se de familia patris nostri esse
fatebatur, et Jerosolymam ascendere festinabat,
coram vobis de patre nostro bis terque narravit.
Aiebat enim, quod idem annis quibus Nortmannorum
gens Turoniae devastabat fines, die quodam contigit
ut nepotem domni Odonis, necdum renatum fonte
baptismatis, una cum nutrice sua caperent praedicti
Nortmanni. Erat autem Turonis praedictus pater.
Cumque hoc ei ibi nuntiatum fuisset, mox ille orationi