PL 133, col. 71
Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne
reversi fuissent, et eum suscepissent. Ramus autem
ille amplius non fuit visus, quia arbor illic nunquam
videtur, nec nascitur, equus vero ultra nusquam
comparuit.
Item latrones.
19.
Revera cum pro pace regum et principum,
necnon et correctione monasteriorum impatienti
amore arderet, et ob hoc huc illucque discurreret,
saepe ei latrones insidias paravere. Quadam namque
die quadraginta super eum insurrexerunt latrones.
Cumque unus ex eis qui erat insignior caeteris,
Aimon nomine, vidisset eum, fratresque qui comitabantur
illum incessanter psallere, ac psallendo
iter peragere, illico compunctus corde dixit sociis
suis: Nunquam memini tales viros vidisse, nec puto
alicubi visi fuissent; discedamus ergo ab eis. Est et
quidam armiger cum eis, videlicet strenuus vir, et
ideo absque nostro periculo non possumus nocere
illis. Cui respondentes dixerunt: Armigerum illum
in acumine lanceae nostrae levemus, caeteros autem
exspoliantes abire dimittamus. Ad haec respondit
ille: Prius in me arma convertite, alioquin me vivente
nihil eis habetis facere. Sicque invicem sunt
divisi et ad propria reversi. Latro itaque quem praediximus
post patrem nostrum abiit, et reatus sui
poenitentiam egit, ac dehinc a latrocinii pravitate
cessavit. Sed non ab re hoc censemus factum fuisse.
Tanta enim spiritus cui adhaeserat eum repleverat
gratia, ut ejus jocunditas non solum jocundos exhilararet,
verum etiam et moestos verae laetitiae redderet,
et perennis exsultationis participes faceret.
Lingua enim ejus, ut Scriptura canit, lignum vitae
et lingua placabilis ac dulcedo mellis favus distillans
labia ejus et lex prudentiae in sermonibus illius.
Latronem suscepit ad monachatum, qui religiose vivens, a beata Maria in coelum vocatus est.
20.
Quodam namque die iter habens juxta praedonum
fines, quidam latro juvenis intuens vultus
ejus affabilitatem, illico compunctus corde ejus
provolutus vestigiis, ut sibi misereretur humili precabatur
voce. Quem cum interrogaret quid vellet,
monastica sibi deprecabatur subveniri miseratione.
Deinde interrogavit eum pater noster, si aliquis ex
eadem parochia eum cognosceret. At ille: Omnes,
inquit. Vade, ait, hodie, et crastino duc tecum
unum ex prioribus loci illius cum veneris ad me.
Quo audito abiit, et sicut ei imperaverat peregit.
Altera vero die cum utrique ante eum venissent,
coepit pater Odo virum illum magnatem de vita
moribusque praedicti latronis sciscitare. At ille, Juvenis
iste, inquit, pater, insignissimus latro est. Quo
audito discretus pater dixit latroni: Vade et prius
mores tuos corrige, et postmodum monasticum
appete discipulatum. At ille: Ego, inquit, projectus
a te hodie vado in perditionem, animam vero Deus
a te requiret. Tunc misericordia motus pius pater
praecepit ei, ut arrepto itinere ad monasterium eum
praecederet; quod et factum est. Peracto itaque
aliquo tempore sub regulari degens examinatione,
tandem effectus monachus; cellerario fratri eum ad
obediendum subdiderunt. Etenim cum idiota esset,
utrumque ei imposuerunt, scilicet obedientiae jugum,
et studium litterarum; quod devote ita peragebat,
ut unam manum obedientiae porrigeret, altera vero
psalterium ferret, Israeliticum illum imitans populum,
qui cum Jerusalem reaedificaret, una manu
gladium tenebat cum quo hostes pelleret, alteram