PL 134, col. 51

Capitulare (Atto Vercellensis), J. P. Migne · De pressuris ecclesiasticis (Atto Vercellensis), J. P. Migne

a Constantio Caesare Constantini Augusti filio
congregatam, mediante Tauro praefecto, ex tunc et
nunc in aeternum confitemur esse damnatam. Itinerarium
nomine Petri apostoli, quod appellatur
sancti Clementis, libri numero octo, apocryphum
esse scimus; Actus nomine Andreae apostoli, apocryphi;
Actus nomine Thomae apostoli, libri numero
decem, apocryphi; Actus nomine Petri apostoli,
apocryphi; Actus nomine Philippi apostoli, apocryphi;
Thaddaei, apocryphi; Evangelium nomine Matthaei
apostoli, apocryphum; Evangelium nomine Barnabae,
apocryph.; Evangelium nomine Jacobi Minoris,
apocryph.; Evangelium nomine Petri apostoli,
apocryph.: Evangelium nomine Bartholomaei apostoli,
apocryph.; Evangelium nomine Andreae apostoli,

apocryph.; Evangelium nomine Thomae, quibus
Manichaei utuntur, apocryph.; Evangelia quae falsavit
Lucianus, apocryph.; liber de Infantia Salvatoris,
apocryph.; liber de Nativitate Salvatoris, et de Maria
et obstetrice, apocryphus; liber qui appellatur
Pastoris, apocryphus; libri omnes quos fecit Seleucius
discipulus diaboli, apocryph.; liber qui appellatur
Fundamentum, apocryphus; liber qui appellatur
Thesaurus, apocryphus; liber de Filiabus Adae
geneseos, apocryphus; Centimetrum de Christo Virgilianis
compaginatum versibus, apocryphum; liber
qui appellatur Theclae et Pauli, apocryphus; liber
qui appellatur Nepotis, apocryphus; liber Proverbiorum
qui ab haereticis conscriptus, et sancti Xisti
nomine praenotatus est, apocryphus; revelatio quae

appellatur Pauli apostoli, apocrypha; revelatio quae
appellatur Thomae apostoli, apocripha, revelatio
quae appellatur Stephani, apocrypha; revelatio quae
appellatur Transitus, id est, assumptio sanctae Mariae,
apocrypha; liber qui appellatur Poenitentia Adae,
apocryphus; liber de Ogiae nomine Gigantis, qui ab
haereticis cum dracone post diluvium pugnasse perhibetur,
apocryphus; liber qui appellatur Testamentum
Job, apocryphus; liber qui appellatur Poenitentia
Origenis, apocryphus; liber qui appellatur Poenitentia
sancti Cypriani, apocryphus; liber qui appellatur
Poenitentia Jammis et Mambrae, apocryphus;
liber qui appellatur Sortes apostolorum, apocryphus;
liber qui appellatur Laus apostolorum, apocryphus;

Evangelica nobis narrat historia, quod cum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.