PL 134, col. 919

De studio virtutum (Adalgerus episcopus), J. P. Migne

Quid habes, quod tristis es? Et narravit ei quia tres
filios haberet in civitate, et vellet eos adducere ad
ejus monasterium. Praecepit autem abbas ut adduceret
eos. Qui cum pervenisset ad civitatem, invenit
ex iis duos jam fuisse defunctos, unum vero solummodo
remansisse. Quem assumens duxit ad monasterium;
et requirens abbatem, non eum invenit
illic. Interrogavit autem fratres ubi esset abbas? Et
illi dixerunt quod ad pistrinum perrexisset. Ille vero
tollens filium suum, quem adduxerat, abiit ad pistrinum:
et videns eum abbas venientem salutavit,
et tenens infantem quem adduxerat, amplexatus est
eum et osculabatur: et dixit patri ejus, amas eum?
Et ille respondit: Etiam. Et rursus dixit ei: Ai modo;
diligis eum? et respondit: Etiam. Postea vero

dixit abbas: Tolle ergo, si amas eum, et mitte eum
in fornacem modo, dum ardet. Et tenens eum pater
suus jactavit eum in fornacem ardentem. Statim
autem factus est fornax velut ros. Ex qua obedientia
acquisivit gloriam, quemadmodum Abraham patriarcha.
Hoc ergo miraculum hortor ut memoriae
tradas et ut semper obedientiae virtutem ante oculos
habeas, quia sicut illo tempore illius monachi obedientia
exstinxit ignem fornacis, sic et modo si fueris
obediens, ipsa virtus in corde tuo ignem vitiorum
exstinguet; et si hic ignis vitiorum exstinctus
fuerit in te, nequaquam post mortem in ignem
descendes aeternum, sed ad coelestem gloriam sine
fine manentem. Ergo ama obedientiam, dilige obedientiam,
quia magna virtus est. Ut autem illius

magnitudinem adhuc lucidius intelligas, sequens
miraculum frequenter lege. Dicebant autem fratres,
quia narravit quidam patrum, se vidisse tres ordines
in coelo, quorum primus erat hominum infirmorum
et gratias agentium Deo; secundus ordo erat
hospitalitatem sectantium, instanter ministrantium
eis; tertius ordo erat eorum qui ad obediendum
spiritualibus patribus se subjiciunt propter Deum.
Videbatur autem ordo obedientium torquem auream
habere, et multo amplius quam alii gloriam habebat.
Ego autem dixi ei qui mihi ostendebat haec
omnia: Quomodo iste ordo, qui primus est, majorem
quam alii gloriam habet? Et ille respondens
dixit mihi, quod hi qui hospitalitatem sectantur,
secundum propriam voluntatem idipsum faciunt;

similiter qui in eremo se religant, arbitrio suo de
saeculo recesserunt; hic autem qui se ad obedientiam
dedit, omnes voluntates suas abjiciens, pendet
ad Deum et ad jussionem spiritualis patris; propterea
majorem gloriam habet. Quapropter, o mater,
bona est obedientia quae propter Deum fit. Intende
ergo, mater, virtutis hujus aliquod ex parte vestigium.
Obedientia salus est omnium fidelium, obedientia
genitrix est omnium virtutum, obedientia
regni coelorum inventrix est, obedientia, coelos aperiens,
hominem elevat de terra, obedientia cohabitatrix
est angelorum, obedientia sanctorum omnium
cibus est; ex hac enim abluti sunt, et per hanc ad
perfectionem venerunt.
CAP. IV.-- De continentia et ejus diversitate.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.