PL 134, col. 924

De studio virtutum (Adalgerus episcopus), J. P. Migne

quam corporis. Ornatus est mentis charitas,
fides, humilitas, bonitas, ac benignitas. De his namque
virtutibus mens ornatur sine fine cum Deo victura;
caro enim, quamvis pretiosis vestibus cooperiatur,
quamvis auro argentoque ornetur, nihil aliud
est quam caro, et pulvis, et lutum, et stercus. Quapropter
non magnopere de vestibus procura. Corpus
domare debemus, non balneum subinde requirere,
non ornata vestimenta, quia si corpus nostrum
delicate foveamus, hostem nostrum nutrimus. Nunquam
enim majorem inimicum potest homo habere
quam corpus; corpus enim trahit mentem ad peccandum,
et ideo propter illud debet servus Dei subjugatum
habere.
CAP. VIII.-- De abstinentia.
Debet namque corpus affligi per abstinentiam,
per vigiliam et per diversos modos, ita tamen, ut
semper suum officium suamque obedientiam possit
perficere. Castigandum semper et affligendum est
corpus, ut ad malum opus animam non trahat, et
ad peragendum bonum sit semper idoneum. Nam,
qui ita corpus macerat, ut ne quidem bonum opus
facere valeat, discretionis adhuc ignorat virtutem.
Ut igitur et corpus scias affligere, et temperare,
unum de vita sanctorum Patrum dicam sermonem.
Dicebatur de quodam patre, quod dum saecularis
esset, et conjugem habuisset, postea conversus tentabatur
de ea a Satana. Ipse vero narravit hoc patribus.
Qui cum audissent, quia operarius esset, et
majora facere potuisset, quam ei dicebatur, imposuerunt

ei majora, ut debilitaretur corpus ejus, ita
ut surgere non posset. Deo autem dispensante, quidam
peregrinus advenit, et pertransivit cellam ejus,
admirans quomodo nemo egressus esset in occursum
ejus. Et reversus pulsabat dicens: Ne forte
frater, qui in ea habitat, infirmetur. Qui cum pulsasset
ter, intravit, et invenit eum nimis infirmum,
et dixit ei: Quid habes, pater? Et enarravit ei dicens:
Ego de saeculari vita sum, et sollicitat me
modo inimicus meus de uxore mea, et narravi patribus,
et imposuerunt mihi onera diversa; et cum
implere vellem jussa, defeci, et tamen stimulus crescit.
Audiens autem haec senex, contristatus est et
dixit: Siquidem patres et magni viri bene tibi imposuerunt
onera, quibus gravaris; sed si me parvulum

audire volueris, cito invenies requiem. Sume
parvum cibum in tempore suo, et recolligens vires
tuas fac aliquantulum opus Dei, et jacta in Deum
cogitatum tuum, quod tuis laboribus hanc impugnationem
non poteris superare. Corpus enim nostrum
velut vestimentum est; si cum discretione illud tractaveris,
stabit; si autem cum discretione omnia non
egeris, non stabit. Qui eum audisset eum, fecit ita,
et infra paucos dies recessit stimulus ejus. Hanc autem
summam ideo scribere volui in isto ordine,
quod, quae superius admonui, id est, silentium, nuditas,
abstinentia, corporisque castigatio cum discretione
sunt agenda. Discretio vero magna virtus est,
quia per ipsam mala declinantur, et bona servantur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.