PL 134, col. 932
De studio virtutum (Adalgerus episcopus), J. P. Migne
34). Haec enim omnia lectione discimus; lectio enim
manifestat, quomodo prospera, quomodo adversa
tolerare debeas. Quapropter subjungendum est hic
aliquid de patrum exemplis, qui infirmitates, vel
omnia adversa pro Christi amore patienter tolerare
studuerunt, ut tua charitas hoc legens, hoc menti
commendans, illud viribus ex totis imitari studeas.
CAP. XIV.-- Admonitio de adversis tolerandis patienter, infirmitateque amanda.
Hortor igitur, ut si vel infirmitas, vel alia contrarietas
tibi accidet, quatenus perfecte valeas scire,
qualiter tribulationes, omnesque infirmitates tolerare
debeas, lectioni esto dedita. Ibi enim invenies scriptum: Quos Dominus amat, arguit, et castigat [(Apoc. III, 19)]
.
Ergo tu, mater, ama argui, et castigari
ab illo. Qualiscunque infirmitas venerit, gratanti
animo suscipe illam. Unam rem volo tibi de
historia Tripartita narrare, quam subinde volo ut
legas, et memoriae commendes. Fuit Benjamin senior,
qui valde clarus habebatur, dono Dei ditatus, ut
sine medicamine tactu manus aut olei facta oratione
sanaret aegrotos. Hic fertur incidisse in hydropicam
passionem et in tantum corpus ejus intumuisse, ut
non per januas cellulae suae, in qua habitabat, efferri,
nisi januae cum tabulis ante positis sublatae fuissent.
Is ergo passionis suae tempore pene octo mensibus
ante mortem in cella latissima sedens curabat solemniter
aegrotantes, non graviter ferens, quomodo
suae aegritudini non prodesset; sed etiam sedentes
consolabatur et deprecabatur, ut rogarent pro anima
ejus, et de corpore non curarent: quia et dum sanus
essem, inquit, nihil mihi proficit. Hunc Benjamin
imitari stude, o sanctissima mater, in omnibus infirmitatibus
tuis, Domino semper gratias stude referre.
Audiat etiam dilectio tua de beato Stephano monacho,
qualiter agere studuerit. Stephanus autem circa
mare Oceanum habitavit, perfecta degens, et integra
contentione qui circa sexaginta annos probatissimus
monachus fuit, et Antonio magno notissimus.
Fuit autem mansuetissimus, et sapiens, in locutione
suavis, et utilis, et tristes consolabatur animos, et
alacritate revocabat, licet necessaria tribulatio praeveniret,
talis etiam erit in cladibus propriis. Denique
dum infirmitatem incurabilem incurrisset, et
medici putrida membra incidissent, ille tamen manibus
operabatur palmarum plectens folia, et praesentibus
persuadens, ut de rebus hujuscemodi non
dolerent, neque cogitarent, nisi de bono fine: Deus,
inquit, quae fecit cuncta utilia sunt. Ego autem
novi, quia hujusmodi passiones pro peccatis meis
eveniunt, et melius est hic poenas solvere, quam
post mortem perpetua supplicia sustinere. Stude
ergo et tu similiter dicere, quando tibi infirmitas
aut alia contrarietas evenit. Considerare quoque
summopere debemus, si illi, qui sancti et justi erant,
Domino pro infirmitate gratias referebant, quanto
magis nos, qui peccatores sumus, infirmitates et
tribulationes amare debemus, praesertim cum dicat
Apostolus, quod per multas tribulationes oporteat nos