PL 135, col. 36

Historia ecclesiae Remensis (Flodoardus Remensis), J. P. Migne

vicum horum constructa decore sanctorum basilica
martyrum, magnorum praedicatur radiare nitore magnalium,
optabilique refulgere gratia sanitatum.
Beati denique Timothei ossa, rex Otho, concedente
Artaldo archiepiscopo, transferri fecit in Saxoniam,
et monasterium monachorum in ejus instituit
honore. In qua translatione multa mira feruntur
ostensa. Nam ut Anno tunc abbas, nunc episcopus,
mihi retulit, a quo eadem sacra pignora translata
sunt, praeter alia plura remedia, duodecim inter claudos
et caecos fuere curati. Beatus quoque Apollinaris,
ossibus suis in Orbacense [ Orbay vel Orbé ] monasterium
translatis, nonnullis inibi florere spectatur
gratiarum insignibus.
CAPUT V. De successoribus praemissorum praesulum.

Frequentibus igitur persecutionum procellis intonantibus,
Ecclesiae puppis nostrae jactata, diversisque
oppressa fluctibus, quoniam caput vix attollere
poterat, quanto sedes ipsa tempore rectore vacua
digno resederit, haud facile panditur, adeo ut post
praemissos nostrae fidei Patres, beatum Sixtum atque
Sinicium, unum duntaxat praesulem inveniamus
Amansium ad imperium usque. Constantini, sub quo
Betausius reperitur, qui cum Primogenito diacone
suo, primus ex hac Belgica provincia legitur Arelatensi
primae interfuisse synodo relatae per Marinum
episcopum beatissimo papae Silvestro, Volusiano et
Aniano consulibus. Post quem Aper, inde Maternianus,
cujus reliquias ossium domnus Hincmarus archiepiscopus

Ludovico regi Transrhenensi, se direxisse
commemorat in epistola pro ejusdem, aliorumque
sanctorum pignoribus ad eumdem regem
transmissa. Hinc Donatianus exstitit episcopus,
cujus etiam pignora maritimas in partes episcopii
Noviomagensis vel Tornacensis perlata, vario signorum
memorantur splendore decorata. Quem beatus
Viventius tam celsus illustris vitae meritis, quam
claro pontificalis sequitur ordine culminis. Cujus
etiam sacra membra domno Ebone antistite nostro
deferente, super fluvium Mosam translata, Braquis
instructa ecclesia, dispositaque famulariorum caterva
clericorum, debito deponuntur honore servanda.
Ubi etiam pluribus olim renituisse praedicatur
insignibus, claudis gressum, caecis quoque

reformans aspectum, cui successit Severus.
CAPUT VI. De sancto Nicasio.
Post praemissos praesules beatus Nicasius cultu
sequitur pontificatus, magnae vir charitatis, magnaeque
constantiae, sub Vandalica in Galliis persecutione,
sanctae sibi commissae validissimus rector
Ecclesiae, in pace quidem nobilitator ac decorator,
in periculis vero moderator et tutor, piis populum
doctrinis et exemplis instituens, decoremque coelibis
sponsae Christi Ecclesiae, fabricis et ornatibus attollens.
Is namque sedis hujus sanctae basilica in honore
perpetuae virginis Dei genitricis Mariae, divina

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.