PL 136, col. 147

Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

exutus, cunctisque rerum transeuntium, quae
speculam mentis obtenebrant, curis 11 penitus
exoccupatus, sive ob veram philosophiam sectandam,
seu pro justitiae veritatisque defensione, quod proprie
beatorum est [(Matth. V, 10)] ipso Domino teste, vel,
ut saepe assolet, pro suae alicujus culpae emendatione
aliquo recluditur sua sponte, aut alterius
jussione. Quem [ scilicet libellum] mei quidem causa
descriptum, plurimis vero si dignentur necessarium,
si quis in aliquo sibi expertus fuerit utilem, mecum,
precor, ut vocitet Agonisticum sive medicinalem.
Nempe et ad pugnam suasorium, et ad medicinam
utillimum invenire poterit, si ea quae continet, ut
sunt, judicare velit. Nam ex uno latere te ad pugnam
provocat; ex altero inflictas ab adversario

plagas, fotu mirificae artis medetur et curat. Hinc
fortem et robustum incitat ad praelium, illinc fractum
et enervem reformat, et reparat elisum. Nunc
humilem et timidum ut audeat erigit, nunc elatum
et de suis viribus praesumentem arguendo humiliat,
et de cujus viribus debeat praesumere monstrat. Modo
tollit securitatem segniter vacantium, modo pandit
remunerationem fortiter dimicantium. Nunc praedicit
tentationum pugnam, nunc promittit victoriae palmam.
Age itaque nunc, aggredere cursum regendo,
et cuncta haec an ita se habeant, per temetipsum
explorato; nil pene meum, quod fastidium gignere
debeat, invenies; cuncta ex sanctorum Patrum
dictis deflorata reperies. Primitus istam, si libet,
admonitionem praefationis, senis distinctam praeloquiorum

libellis, brevem satis quidem, quantum ad
rem, aestimatione vero paulo verbosiorem releges.

1.
Dominica praecepta cum omni generaliter
Ecclesiae congruant omnia, quaedam tamen specialiter
singulis pro temporum, ordinum, conditionum,
aetatum, morum, affectuum, sexuum, sive causarum
diversitate conveniunt singula. In pace etenim dari
praecipitur tunica [(Matth. V, 40)] , cum in persecutione
poni jubeatur ipsa etiam pro fratre anima [(I Joan.
III, 16)] . Dicente autem Domino: « Vende omnia quae
habes, et da pauperibus, et veni sequere me (Matth.

XIX, 21), » si omnes istud statim implerent, quis terram
excoleret? Rursum si omnes uxores relinquerent,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.