PL 136, col. 153

Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

superpositum, licet idem videatur praestare, nullum
confert remedium, quia est maleficium, sed animae
lethale nimium affert periculum. Sed quid, quod
talia veram persaepe videntur corporis sanitatem afferre?
Ego, imo ipsa ratio econtra. Quid quod diabolus,
cum nunquam in veritate Domino steterit
teste, saepe videtur vera dicere? Nunquid nam ob hoc
verbum cassabitur Veritatis dicentis: Ille homicida
erat ab initio, et in veritate non stetit unquam, quia
non est veritas in eo? [(Joan. VIII, 44.)]
8.
Verum ne ex hoc te penitus ignarum errori
relinquam, et aut mentiaris exsecranda ea cuilibet
Christiano ut decipias, aut opineris ut decipiaris,
profero non ex meis, sed ex illorum verbis, unde
non possis omnino dubitare, quaedam, quibus ex

hoc capere possis satisfactionem omnimodam. Dicit
enim augustae recordationis Aurelius Augustinus in
libro de Trinitate quarto [(c. 17)] : « Potestates aeriae,
superbae atque fallaces, etiam si quaedam de societate
et civitate sanctorum, et de vero mediatore, a
sanctis prophetis vel angelis audita, per suos vates
dixisse reperiuntur; id egerunt, ut per haec aliena
vera fideles etiam Dei ad sua traducerent falsa.
Deus autem id egit per nescientes, ut veritas undique
personaret fidelibus in adjutorium, impiis in
testimonium. » Et istud quidem ad illud edocendum,
cur plerumque [ suppl. diabolus] videatur vera
dicere. Cur autem salutem corporis videatur diabolus
aliquando praestare, audi ex verbis Marci martyris,
ut in passione sancti legitur Sebastiani: « Haec,

inquit, tota belli calliditas, hoc fraudis consilium
diabolicae, a suppliciis corpus eripere, et vitiis animam
subjugare. Nos econtra contendamus hosti
non cedere, corpus contemnere, animae subvenire. »
Quod ita esse etiam ex ipsius mendacissimi, per Bartholomaeum
apostolum vi divina torti, patet confessione,
sicut in ejusdem sancti legitur passione. Et haec
quidem de voluntate fallendi verbis, et decipiendi
commodis 17 diaboli semper iniqua, qua saepe per
falsa bona ad vera, Deo juste permittente, pertrahit
mala. Nunc de potestate justa, qua saepe, Deo miserante,
nolens licet, fideles erudit ad bona, impios
perducit ad debita: istos, dum per hanc flagellati
corriguntur; illos, dum huic subacti puniuntur, cum
scilicet et per hanc decepti, ipsi eam ascribunt deceptori,

aliqua, ut in supradicto ejusdem operis libro
tertio ab eodem sunt posita Augustino, dicenda; quibus
suadibilius aliquid si requiris, hominem excedere
cupis, cum scriptum noveris: Altiora te ne quaesieris [(Eccli. III, 22)]
.
[AUG., l. III de Trin. c. 7.] « Video, inquit
quibusdam ex hac re antepositis, quid infirmae
cogitationi possit occurrere, cur scilicet ista miracula

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.