PL 136, col. 161

Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

saltem restituas simplum. Memento etiam quot perjuria
in ipsa taxatione, quot mendacia in ipsa protuleris
auctione; et tibi super his consule, sciens
veracissime patrem mendacii diabolum esse [(Joan.
VIII, 44)] , ipso Domino testante, qui et per legem
cognoscitur clamasse: Non perjurabis in nomine Domini
Dei tui [(Levit. XIX, 12)]
; et per semetipsum: Ego autem dico vobis non jurare
24 omnino [(Matth.
V, 34)]
; unde et idem sapiens qui supra: Potius,
inquit, fur quam assiduitas viri mendacis; perditionem
tamen utrique haereditabunt [(Eccli. XX, 17)]
;
itemque: Jurationi non assuescas os tuum; multus
est enim casus in illa. Nominatio vero Dei non sit
assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum non commiscearis,
quoniam non eris immunis ab eis (Eccli.

XXIII, 9). Alibi quoque: Loquela, ait, multum juvans,
horripilationem capiti statuet [(Eccli. XVII, 25)]
.
Horripilatio vero, id est horror pilorum, qui ex subito
pavore, vel nimio rubore solet contingere, si vis
nosse ubi contingat, maxime audi Apostolum: Horrendum est,
inquit, incidere in manus Dei viventis [(Hebr. X, 31)]
.
Et Job de locis poenalibus: Ubi
nullus, ait, ordo, sed sempiternus horror inhabitat [(Job X, 31)]
.
Sed ne forsitan minus nostra auctoritate,
quae nulla est, ductus, consilium a nobis capere
nolis, audi quaedam verba ipsius Spiritus sancti, ut
et habentur in agiographis, tuae saluti congruentia. In tota,
inquit, anima tua time Deum, et sacerdotes
illius sanctifica. In omni virtute tua dilige eum, qui
te fecit, et ministros illius non derelinquas. Honora

Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes, et
propurga te cum brachiis: da illis partes primitiaram,
sicut mandatum est tibi, et de negligentia purga te
cum paucis [(Eccli. VII, 31)]
. Porrige pauperi manum
tuam, ut perficiatur propitiatio, et benedictio tua [(Eccli. VIII, 1)]
.
Non litiges cum homine potente, ne
forte incidas in manus ejus: non contendas cum viro
locuplete, ne forte econtra constituat litem tibi. Mortuo
non prohibeas gratiam, nec desis plorantibus in
consolatione, et cum lugentibus ambula [(Eccli. VII,
37-40)]
. Non te pigeat visitare infirmum; ex his enim
in dilectione firmaberis. Quid magis? In omnibus
operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum
non peccabis.
TIT. VI.-- De causidicis.
15.
Causidicus vel advocatus es? Cogita cujus
sortitus sis agnomen, et tam bonae rei ministrum
te exhibe fidelem. De Domino enim dictum est, quia
advocatum eum habemus apud Patrem. Dissimula
quoque aliquando causationem ob conservandam
dilectionem
TIT. VII.-- De judicibus.
16.
Locotheta, quem nos comitem dicimus
palatii, praefectus aut judex es? Considera quem et
tu habiturus sis dispunctorem vel judicem: perpende
quam grave tuleris jugum, et puta quod non sit
gravius ullum. Illius enim solius est, libere de alterius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.