PL 136, col. 163
Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne
vero dicere, juste est judicare. Denique audi quemdam,
de cujus auctoritate non dubites: « Bonus, inquit,
judex nil debet arbitrio suo decernere, nec
domesticae voluntatis proposito aliquid judicare, nil
paratum et meditatum domi proferre, sed juxta
leges et jura cuncta pronuntiare, decretis obedire,
nil propriae voluntati indulgere. » Et, o quam bene
ipsi haec dicens voci concordat summi et solius sine
mendacio judicis ita dicentis: Sicut audio, judico [(Joan. V, 30)]
.
Et tu itaque sicut audis, judica; et
sicut sese habet rerum natura, decerne. Cave tamen
ne aliquem capias in verbo, Pharisaeorum exemplum
aspernare, qui insidiantes observabant, quomodo
Dominum caperent in sermone [(Matth. XXII,
13)] . Memento te non solum in sermone, sed etiam
in multis offendere quotidie, ipso omnium justissimo
judice spectante. Juste etiam cum judicas, cave 26
praemium ne exigas, aut aliquod servitium, ne de te
conqueri Dominus videatur dicens: Populum meum
exactores sui spoliaverunt [(Isai. III, 12)]
. Audi
potius praecipientem ipsum: Juste, ait, quod justum
est exsequeris [(Deut. XVI, 20)]
. Injuste enim
quod justum est exsequitur, qui praemium pro justo
opere expetens, ipsam justitiam vendere non veretur.
Sed sufficiat istud modicum, nam si plenius vis
instrui, lege libellum tibi congruentem Isidori.
TIT. VIII.-- De testibus.
18.
Testis es? Cave illud dicentis: Testis falsus
non erit impunitus [(Prov. XIX, 5)]
. Nam cum juxta
cujusdam carmen:
Vera tacens, et falsa loquens utrique [ f. quoque] nequiter errent;
Hic quia non prodest, hic quod obesse cupit.
Flagitium majus aestimo nullum quam falsum testimonium,
quia et Domino, in quem perjurat, et judici,
quem fallit, et omnem ejus culpam sibi congerit, et
proximo quem laedit, et omnem ejus calamitatem
animae suae infligit, reus tenetur. Facilius est quoque, ut
quidam ait, vitare discordem, quam declinare fallacem.
TIT. IX.-- De ministris publicis.
19.
Procurator, exactor, quod gastaldus usitato
multis, Franciloquo vero major dicitur eloquio,
sive thelonearius, vel cujuslibet alterius publicae
functionis minister es? Considera cujus rei ministerio
fungeris, sciens veracissime dictum, quia cui plus
committitur, plus ab eo exigitur [(Luc. XII, 48)]
, etiam
cum usura poenarum. Ideo autem in principio monui
considerari ministerium, quia diversa novi genera
ministeriorum, et leviora quidem alia, alia vero graviora;
inter quae nullum scio ipso, quod curaturam
Italici dicunt, gravius. Ipsum enim, dum juxta