PL 136, col. 165
Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne
videamur, divitias bonitatis Dei monstrantes,
etiam tu quomodo salvari possis pandemus. Ante
omnia hoc tibi damus consilium, ut si aliquo modo
vales, ab isto te mortifero excutias laqueo, et sic
demum ad poenitentiae medicamina confugiens, pro
modo criminis medelam quaeras satisfactionis. Quod
si non vales omnino, cum magno tremore quod praeceptum
est exsequens, cave ante omnia crudelitatem,
inde fraudem, hinc cupiditatem et rapacitatem,
non minusque ebrietatem, postremo illum
Psalmi versiculum, quem protulimus, videlicet ne
aliquo pretio illectus, aut veluti quadam misericordia
deceptus, furtum aliquod tegas, aut quodlibet, quod
insequi debeat, crimen defendas. In ulciscendis vero
criminibus, ita quod ministerio congruit, exsequere,
ut nunquam excidat memoria quod Dominus in parabola
omnibus protulit, tibi maxime, cujus finis est
iste: Serve nequam, nonne oportuit et te misereri
conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? Tunc iratus
tradidit eum tortoribus [(Matth. XVIII, 32)]
. Sed et
illud quaeso memineris saepe: Qui sine peccato est
vestrum, primus in illam lapidem mittat [(Job VIII, 7)]
:
et inter agendum, suffragium tibi semper adhibere
ne cesses eleemosynarum. His forsitan cum humilitate
cordis pias omnipotentis aures pulsantibus,
mereberis aliquando, ut ad te ipse venire, et per se
sicut Zachaeum et Matthaeum visitare te atque curare;
et his qui te olim salvum posse fieri desperaverant, 28
dignetur respondere: Quia non veni vocare justos,
sed peccatores in poenitentiam [(Matth. IX, 13)]
.
TIT. X.-- De nobilibus.
22.
Patronus, sive, ut usitatius a multis dici
ambitur, senior es? Audi: Quae vultis ut faciant vobis
homines, et vos facite illis [(Matth. VII, 12)]
. Similiter
et Moyses: Non morabitur opus mercenarii tui
apud te usque mane [(Levit. XIX, 13)]
. Opus vero pro
mercede operis positum intellige, uti per efficientem
id, quod efficitur, et per continentem id quod continetur,
quidlibet significari legis saepissime. Alius
vero: « Qui effundit, inquit, sanguinem innocentem,
et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt, unus
destruens, et alter aedificans. Quid prodest illis nisi
labor? Unus orans, et unus maledicens, cujus vocem
exaudiet Deus? [(Eccli. XXXIV, 17.)] » Et per Malachiam: Ero,
ait Dominus, testis velox maleficis, et
adulteris et perjuris, et qui calumniantur mercedem
mercenarii [(Malach. V, 3)]
. Quem locum Hieronymus
exponens adverte quid dixerit: « Nequaquam, ait,
levia putemus esse peccata, perjurium et mercedem
non reddere laboranti, et caetera his subnexa, quae
maleficio, veneficiis atque adulterio comparantur. »
Apostolus quoque: Qui suorum, inquit, et maxime
domesticorum curam non gerit, fidem negavit, et est
infideli deterior [(Gal. VI, 10)]
. Attende Deum in principio
creationis humanae dixisse: Crescite et multiplicamini,