PL 136, col. 170
Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne
,
quo mea opera etiam in hoc aliquibus
suffragium contra hujusmodi incommodum pararetur,
et te, cum quo mihi sermo est, hujusmodi
exemplis commonefaciam « ne te quaesiveris extra »
neve stulte alicui tibi maxime commendato veluti
nobiliorem te velis praeferre, certus te ejusdem conditionis,
ejusdem mortalitatis, ejusdem pulveris esse,
dignitatemque saeculi, si enucleatim discutiatur, non
in genere, sed in ipsa consistere possessione, in
quantum videlicet non ipsos homines, sed ea, quae
circumstant hominibus, videmur pensare, gloriosioremque
futuram ejus sobolem, si fortuna a te,
ut ita dicam, ad illum transiens, eam divitem, tuam
reddiderit pauperem; imo, ut absque ulla cunctatione
quod verum est proferam, Omnipotentis dispositum
illam sublimare, tuam voluerit humiliare;
quae omnia si ipse tibi non suades, visus suadeat,
vel sapiens ille dicens de talibus: Vidi servum
sedentem in loco dominorum; longeque licet
impar alius, Divitis, inquiens, servi claudit latus
ingenuorum filius.
25.
Vidi autem quibusdam pessimum quoddam
inesse vitium, quod tanto minus valeo intactum
relinquere, quanto magis illud in memetipso