PL 136, col. 174

Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

nobis placentia, videte nobis errores
[(Isa. XXX, 10)]
.
Non est autem hujusmodi amicitia, non est, inquam,
imo maxima inimicitia. Qui enim ea parte,
qua in perpetuum victurus est, quemlibet interficit,
homicida pessimus est. Lex vero amicitiae, Lelio teste,
est ut ab amicis honesta petamus, amicorum
causa honesta faciamus. Omnis vero suasio tria debet
continere, honestum, utile, possibile; his si
unum defuerit, receptibilis suasio non erit. Sodalis
vero amico, ut legitur in Sapientiae libro, conjucundatur
in oblectatione, et in tempore tribulationis adversarius
erit [(Eccli. XXXVII, 4)]
. Quod agnoscens
beatae recordationis jam dictus papa Gregorius,
cuidam scribit: Consiliarios, inquiens, tales tibi
elige, qui te, non tua diligant. Tu ergo quicunque

unus de mille ad consilium cujuslibet elegeris, cogita
cujus vide frueris; et amicum non propter sua, sed
propter se diligens, honesta ei consiliare, illius
causa honesta operare; ipsum enim Dominum, magni consilii angelum
[(Isa. IX. 6, sec. LXX)]
vocatum
legimus, cujus si imitatores esse volumus, consilium
nemini, nisi sanum, nisi justum, nisi honestum
demus, ne contra agentes, non consiliatores, sed
amici judicemur proditores, nec bonitatis cooperatores,
sed malitiae vocemur inventores, et per hoc diaboli
fautores.
TIT. XIII.-- De dominis.
28.
Dominus es? Noli extolli: memento te servum,
unum habere Dominum, et ideo te esse conservum.
Quanquam enim sapientissime Sapiens quidam,

servorum nequam considerans superbiam, dicat: Panis et disciplina, et opus servo
[(Eccli. XXXIII,
25)]
, etc., vide tamen ne superponas ei aliquod,
quod ferre non possit, aut certe difficile poscat servitium.
Noveris discretionem matrem omnium esse
virtutum, cum et juxta beati Leonis papae admonitionem,
hoc ipsum te per omnia debeat facere mitiorem,
quod ejus uteris subjectione, cum quo uni
Deo eadem subjiceris servitute. Hinc quidam pulcherrime: Qui servis,
inquit, crudelis est, ostendit in
aliis non voluntatem sibi deesse, sed potestatem. Terreat
te itaque poena Pharaonis; considera Deum
afflictionem miserorum contemplari de coelis; da
ei quotidie aliquid spatii, non quo vacare quieti,
sed servire valeat Creatori. Si est, imo quia est disciplina

necessaria, sit moderata. Quod si te forsitan
laesit, si furatus est aliquid, si fraudem intulit, si
aufugit, quidquid perperam egerit; omnia ita stude
corrigere, ut non irae satisfacere, sed negligenti
prospicere; non exsequi vindictam, sed videaris insequi
culpam, salvare delinquentis animam: et in
his omnibus ne excidat animo sententia illa terribilis,
qua dicitur: Serve nequam, omne debitum dimisi
tibi, quoniam rogasti me: nonne ergo oportuit et
te misereri conservi tui, sicut et tui misertus sum?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.