PL 136, col. 707
Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne
interior, ac per hoc usque ad omnipotentiam 595
ita potentior, ut quidquid est, per ipsum sit; quidquid
vivit, per ipsum vivat, quidquid movetur, per
ipsum usque ad ineffabilitatem iterum moveatur.
Usque ad ineffabilitatem vero protulimus, quia recolimus
motus homicidarum, furum, adulterorum,
qui utique nisi a Deo ipsum habent, quo pessime
abutuntur miseri, motum, cum a seipsis malae motionis
habeant vitium.
33.
Tanta igitur vis, tanta potestas, tam inaestimabilis,
tam impenetrabilis natura, tam inscrutabilis
substantia, tam incomprehensibilis deitas, tam
immensurabilis magnitudo, tanta de se ipsa universa
irradians pulchritudo, tam cuncta visu intimo
penetrans aspectus, tam omnia continens invisibilis
manus, tam universa illuminans claritas, tam omnia
supereminens proceritas, tam cuncta concludens
profunditas, tam omnia faciens operatio, tam nihil
inaccessibiliter inaccessum relinquens immobilis
motio, tam omnia nutriens sapida dulcedo, tam
cuncta discernendi non impotens flatus, tam subtilis
universorum non modo voces, sed intentiones
a longe cognoscens, cui tacendo Moyses utique
clamasse refertur, auditus. Et ne in infinitum ducamus,
quem finire omnium qui fuerunt, sunt aut
erunt, non valuerunt, valent, valebunt loquendo
sermones; illud ineffabile, illud inexcogitabile omnibus
esse; ille ad postremum incircumscriptus,
ubique totus, nusquam minor, nusquam major, qui
coelorum continet thronos, et abyssos intuetur,
montes ponderat, terram palmo concludit, cui coelestia,
terrestria, et inferna genuflectunt omnia, spiritus,
qui est utique Pater, et Filius, et Spiritus
sanctus, unus Deus, singillatim spiritus, indivisibiliter
spiritus, qui est super omnia et per omnia, et
in omnibus benedictus in saecula Deus. Nil tibi
videtur, eo quod non habeat, quod videre valeas,
corpus? Nec legendo discere, aut a legentibus
sciscitari curasti, qui sint illi super justos oculi Domini? [(Psal. XXXIII, 16)]
quae aures ejus in preces
eorum? quis vultus ipsius super facientes mala, ut
perdat de terra memoriam eorum? [(Ibid., 17.)]
quae
manus, qui pedes? sed omnia haec fabrili revolvens
insipientissime cogitatu dixisti, non in corde solum,
sed multo vesanius in me: Non est Deus; imo turpius:
Nihil est Deus, si non habet pedes et manus.
Cum potius eo ipso quo rationalis es conditus, deberes
ex ratione colligere eum qui te condidit, eo
magis Deum esse, quo minus eum vales conspicere.
Quem nimirum, ut beatus ait Gregorius, jam videre
est, jam rationem illius ratiocinando conspicere;
cujus tunc aliquid quasi ex parte cognoscimus,
quando eum nos digne cognoscere non posse sentimus;