PL 136, col. 710
Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne
omnibus et vox formatur, et locutio agitur, quibus
Michael missam canere dicitur? Tu econtra qui
supra: Gloria in excelsis Deo [(Luc. II, 14)]
, quis
primus cecinit? Angeli, respondemus. Quomodo? Ut
Deo placuit illis hoc, quod pastores audire vel intelligere
possent, praestare, quia in spirituali natura hoc
nullo modo poterant facere, et hoc in aere, qui percussus
vocem facit, utique et coelum appellatur, unde
et volucres coeli dicuntur; non in aethere, non
in coelo, ubi nullus indiget 598 strepitu aliquid
vocis, nedum Deus, qui omnia novit, cognoscere.
Vox enim in coelo angelorum nihil est aliud,
nisi admiratio perpetua claritatis et ineffabilitatis
Dei sine motu linguae, sine strepitu vocis. Nam et
in terra hoc magis delectat Deum, qui, ut paulo superius
protulimus, ait: Spiritus est Deus, et eos qui
adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. [(Joan.
IV, 24)]
. Et quia missa dum canitur, corporis et sanguinis
Domini participatione ipse qui canit, reficitur;
monstra mihi panem et vinum unde hoc agitur. Panem coeli dedit eis
[(Psal. LXXVII, 24)]
, scriptum est,
respondes: Panem angelorum manducavit homo [(Ibid., 25)]
.
Quis est alter panis coeli, nisi Dominus Christus?
unde coelestia spiritualem escam accipiunt, et
delectatione inaestimabili perfruuntur. Et panis angelorum
recte dicitur Christus, quia revera illius laude
pascuntur. Neque enim corporalem panem manducare
angeli credendi sunt. De vino quid facies? Non bibam.
respondes, amodo de genimine vitis usque in diem illum
cum illud bibam vobiscum novum in regno Dei (Marc.
XIV, 25) Nihil te juvat ad hoc. Regnum enim Dei dicit
Ecclesiam, in qua cum coepisset, ut Psalmista canit, a
ligno regnare [(Psal. XCV, 10 ex LXX)] , et novo vino,
id est, sanguine suo, cum pane carnis suae ejusdem incolas
regni potare, apostolis post resurrectionem suam
per quadraginta dies apparens, loquensque de regno
Dei, et convescens [(Act. I, 3)] , consequenter et bibisse
cum eis non est penitus dubitandus. Ecce tu
miser, qui de media lente tuum illum corporeum
Deum uno anno, Belis sacerdotibus stultior aestimande,
pascebas [(Dan. XIV, 7)] . Noster Deus verus,
invisibilis, incorporeus, intractabilis, immensus, incircumscriptus,
omnium creator quae fuerunt, quae
sunt, quae erunt, omnium rector, dispositor; oculi
omnia contuentes, aures interiora etiam cordium
penetrantes, brachia omnia continentia, manus
omnium operatrices, pedes immobiliter per omnia
discurrentes, quae utique omnia Spiritus est Deus,
Pater utique et Filius et Spiritus sanctus, unitas
cujus in Deitate, Trinitas in personis consistit: noster,
inquam, Deus cum magno tremore et reverentia
recolendus, eam maxima dilectione amplectendus, noster,
inquam, hujusmodi Deus, unde suos angelos
aeternaliter pascat, tandem aliquando, et si non a
nobis, saltem ab Augustino convictus, et utinam
conversus adverte. Nam de locutione Dei ad angelos,
et illorum ad Deum, abunde te docet, si requiras in
Moralibus, Gregorius.