PL 137, col. 104

Vita S. Ethelwoldi (Wolstanus Wintoniensis), J. P. Migne

mi, sustineo poenas, et justo judicio episcopi sic
torqueor, quia frequenter in furtis deprehensus
sum, et ab eis non cessavi; sed mala quae feci
iterum atque iterum repetivi. » Tum sanctus: « Cessa,
inquit, vel modo miser a furtis, cessa, et sis solutus
a nexu compedis hujus. » Surrexit illico miser
ille absolutus, et exiens inde venit, et procidit ante
pedes Aelfeagi episcopi, narravitque ei rem gestam
circa se per ordinem, et ille pro honore tanti Patris
sivit eum abire indemnem. Constat ergo sanctum
hunc aeternae vitae conjunctum virtute meritorum
suorum, posse nos a peccatorum nostrorum vinculis
solvere, et ad coelestia regna perducere, cui adhuc
in carne degenti coelitus concessa est potestas ligandi
atque solvendi, praestante Domino nostro Jesu

Christo, qui cum Deo coaeterno Patre, et Spiritu
sancto vivit et regnat Deus, per infinita saecula
saeculorum. Amen
Incipit hymnus in honore S. Adelwoldi praesulis elegiaco et paraeterico carmine per alphabetum compositus,
Alma lucerna micat, lumen populoque ministrat
Praesul Adelwoldus, alma lucerna micat.
Belliger iste Dei victricia bella peregit,
Acer in arma ruit belliger iste Dei.
Cujus ab ore sacro fluxerunt dogmata vitae,
Hausimus omne bonum cujus ab ore sacro.
Dulcia corde pio resonemus cantica Patri,
Carmina cantemus dulcia corde pio.
Ecce coruscat apex tibi pontificalis abunde
Hinc illincque tuus ecce coruscat apex.
Fons et origo boni te verba serente cucurrit,
In te manavit fons et origo boni.
Gloria perpes erit tibi nunc ideoque per aevum
Quam merito retines, gloria perpeserit.
Hujus amore gregis sprevisti spicula mortis,
Pellens hinc fortes hujus amore gregis.
Inclytus atque potens te rex adamavit Eadgar,
Te monitore vigens inclytus atque potens.
Kastra Dei reboant te constituente celeuma,
Davidicumque melos castra Dei reboant.
Laudibus innumeris tibi turba monastica plaudit,
Conjubilatque tibi laudibus innumeris.
Moenia celsa domus tua cura levaverat hujus,
Haecque dicavit ovans moenia celsa domus.
Nocte dieque sacrum celebrasti pectoris hymnum,
Solvens officium nocte dieque sacrum.
Omnibus inque locis sparsisti semina lucis,
Expuleras tenebras omnibus inque locis.
Pervigil esto tuis, petimus, defensor alumnis.
Protector famulis pervigil esto tuis.
Quaeque nocent, reseca, quae sunt et commoda, praesta;
Quae bona sunt, revoca, quaeque nocent, reseca.
Rector apostolicae felix et janitor aulae
Hujus et Ecclesiae rector apostolicae,
Solve tuos famulos Petri vice, solve ligatos,
Nos a peccatis solve tuos famulos.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.