PL 137, col. 337

Epistolae et privilegia (Benedictus VII), J. P. Migne

et principibus, ducibusque et comitibus, vel universis
in toto orbe terrarum Christo famulantibus,
qualiter synodum aggregatum est in ecclesia beati
Petri apostolorum principis, ante sacratissimum
ejus corpus, una cum domno Ottone serenissimo
imperatore augusto, spirituali filio nostro, cum
nostris suffraganeis, archiepiscopis, et episcopis,
presbyteris, et diaconibus, vel cuncto clero sanctae
catholicae et apostolicae Romanae Ecclesiae. Et ibidem
perlecta sunt capitula de sacris canonibus, qualiter
liceret episcopo de sacris id est [ ecclesiasticis ]
ordinibus aliquod praemium accipere. Et auxiliante
Deo, et annuente ipso apostolorum principe beatissimo
Petro, in eodem loco interdictum est primitus
a nostro proprio ore, et postea a cunctis venerabilibus

archiepiscopis et episcopis in eodem sacratissimo
loco residentibus, quod ab ista hora in antea,
ab ostiario usque ad sacerdotium, nullum pretium
exinde accepturos esse, sicuti in decretis sanctorum
Patrum continetur. [(Chalcedon. can. 2.)] « Si quis
(episcopus per pecuniam fecerit ordinationem, et
sub pretio redegerit gratiam, quae non potest vendi,
ordinaveritque) per pecunias episcopum aut presbyterum,
aut diaconum, vel quemlibet ex his qui connumerantur
in clero, aut promoverit per pecunias
dispensatorem, aut defensorem, vel quemquam qui
subjectus est regulae, pro suo turpissimi lucri commodo:
is cui hoc attentanti probatum fuerit, proprii
gradus periculo subjacebit. Et qui ordinatus est,
nihil ex hac ordinatione vel promotione, quae est

per negotiationem facta, proficiat; sed sit alienus a
dignitate, vel sollicitudine, quam pecuniis quaesivit.
Si quis vero mediator tam turpibus et nefandis datis
vel acceptis exstiterit; si quidem clericus fuerit, deponatur;
si vero laicus, aut monachus, anathematizetur. »
Item in eisdem decretis [(can. apost. 30)] : « Si per
pecuniam hanc obtineat dignitatem, dejiciatur et
ipse, et ordinator ejus, et a communione modis omnibus
abscindatur, sicut Simon Magus a Petro. »
Verum etiam propter illam pessimam emptionem
Hierosolyma capta est; quia ipsi sacerdotes iniqui,
qui debuerant esse observatores legis et praedicatores,
ipsi primi facti fuerant praevaricatores. Denique
invenerant sibi quoddam ingeniolum, ut persuaderent

filiis Israel de longinquo venientibus, ut
victimas secum non deferrent, sed munera, offerentibusque
sibi, non sicut praeceptum erat a Domino,
immolabant; sed ad hoc sibi reservabant, ut aliis
atque aliis venderent, et ad hoc sibi pretium muneris
multiplicarent.
Nam idem Dominus et Salvator noster Jesus
Christus, non per prophetas, neque per apostolos,
aut per doctores aliquos, sed per se ipsum, flagellum
de funiculis fecit; et ejecit omnes de templo,
boves quoque et oves, et nummulariorum effudit aes,
et mensas subvertit. Et his qui columbas vendebant,
dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris
mei domum negotiationis [(Joan. II, 15, 16)]
. Domus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.