PL 137, col. 381

De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne

Recta fides.
Stat in hoc intelligentia fine verborum. Est Filius
ab eo Patre qui est. Unigenitus ab ingenito, progenies
a parente, vivus a vivo. Ut Patris vita in semetipso,
ita et Filio data est vita in semetipso. Perfectus
a perfecto, quia totus a toto. Non divisio, aut
discissio, quia alter in altero, et plenitudo divinitatis
in Filio est. Incomprehensibilis ab incomprehensibili.
Novit enim nemo nisi invicem. Invisibilis ab
invisibili, quia imago Dei invisibilis est, et quia qui
vidit Filium, vidit et Patrem. Alius ab alio, quia
Pater et Filius. Non natura divinitatis alia et alia,
quia ambo unum. Deus a Deo. Ab uno ingenito Deo
unigenitus Deus. Non dii duo, sed unus ab uno. Non
ingeniti duo, quia natus est ab innato. Alter ab

altero nihil differens, quia vita viventis in vivo est.
Haec de natura divinitatis attigimus, non summam
intelligentiae comprehendentes, sed intelligentes esse
incomprehensibilia quae loquamur.
CAP. VII.-- De Filii Dei generatione ex matre.
Humani autem generis causa Dei Filius natus ex
Virgine est, et Spiritu sancto ipso sibi in hac operatione
famulante et sua videlicet Dei inumbrante virtute
corporis sibi initia conscivit, et exordia carnis
instituit, ut homo factus ex Virgine naturam in se
carnis acciperet, perque hujus admistionis societatem
sanctificatum in eo universi generis humani
corpus existeret. Ut quemadmodum omnes in se
per id quod corporeum se voluit esse, conderentur,
ita rursum in omnes ipse per id quod ejus est invisibile

referretur. Dei igitur imago invisibilis pudorem
humani exordii non recusavit. Et per conceptionem,
partum, vagitum et cunas, omnes naturae
nostrae contumelias transcucurrit. Quid tandem dignum
a nobis tantae dignationis affectui rependetur?
Inenarrabilis a Deo originis unus unigenitus Deus in
corpusculi humani formam sanctae Virginis utero
insertus accrescit. Qui omnia continet, et intra quem
et per quem cuncta sunt, humani partus lege profertur.
Et ad cujus vocem angeli atque archangeli
tremunt, coelum, et terra, et omnia mundi hujus
elementa resolventur, vagitu infantiae auditur. Qui
invisibilis et incomprehensibilis est, non visu, sensu
tactuque moderandus, cunis est obvolutus. Haec si
quis indigna Deo recolet, tanto se majori beneficii

obnoxium confitebitur, quanto minus haec Dei convenerint
majestati. Non ille eguit homo effici, per
quem homo factus est. Sed nos eguimus ut Deus
caro fieret et habitaret in nobis, id est assumptione
carnis unius universae carnis interna incoleret. Humilitas
ejus nostra nobilitas est, contumelia ejus
honor noster est. Quod ille Deus in carne consistens,
hoc nos vicissim in Deum ex carne renovati. Sed ne
forte detineant scrupulosas mentium cogitationes,
cunae, vagitus, partus atque conceptio, recolenda est
in singulis Dei dignitas, ut voluntatis humilitatem
potestatis ambitio praecedat, nec dignationem dignitas
derelinquat. Videamus igitur quae sint mysteria
conceptus. Angelus Zachariae loquitur, sterili partus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.