PL 137, col. 386
De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne
ut perfectum putet se sapere quod sapiat, et in
eo absolute rationis summam contineri arbitretur,
quod ipsa mente pertractans aequabili undique apud
se existimet veritatis opinione constare. Non enim
concipiunt imperfecta perfectum, neque quod ex
alio subsistit, absolute vel auctoris sui potest intelligentiam
obtinere, vel propriam, se quidem in eo
tantum quod est sentiens, caeterum ulterius sensum
suum, quam sibi constituta sit natura, non tendens.
Motum enim suum non sibi debet, sed auctori. Et
idcirco quod in aliud ex auctore subsistit, imperfectum
sibi est, dum constat aliunde. Et necesse est
ut in quo perfectum se putet sapere, desipiat, quia
naturae suae non moderans necessitatem, et omnia
infirmitatum suarum existimans terminis contineri
falso jam sapientiae nomine gloriatur, quia sapere
sibi ultra sensus sui non liceat potestatem, et quam
infirmum subsistendi est virtute, tam sensus sit.
Atque ad id imperfectae naturae substitutio perfecti
sensus sapientiam obtinere se glorians, stultae sapientiae
irridetur opprobrio.
CAP. XI.-- De Dei Verbo Cyprianus vel Hilarius.
Verbi appellatio in Dei Filio de sacramento nativitatis,
est, sicuti sapientiae et virtutis est nomen.
Quae cum in Deum Filium cum substantia verae nativitatis
exstiterint, Deo tamen ut sua propria, quamvis
ex eo in Deum sunt nata, non desunt, quia nativitas
non habet detrimentum generandi, cum profectum
teneat nascendi. Et ideo earum rerum unigenito
Deo apta cognomina sunt, quae cum eum
subsistentem ex nativitate consumment, tamen
Patri non desint; exinde mutabilis virtute naturae.
Unigenitus enim Deus, et Verbum est. Sed innascibilis
Pater nunquam omnino sine Verbo est, non
quod prolatio vocis natura sit Filii, sed ex Deo Deus
cum nativitatis virtute subsistens, ut a Patre proprius,
et per naturae indifferentiam inseparabilis doceretur,
significatus in Verbo est, sicut Christus
sapientia et virtus Dei est, non ille, ut intelligi solet,
internae potestatis aut sensus efficax motus, sed
natura tenens per nativitatem substantiae veritatem
his internarum rerum significata nominibus est. Non
enim id quod nascendo subsistit, potest id ipsum
videri esse, quod unicuique sempiternum est. Sed
aeterno Deo Patre unigenitus Filius in subsistentem
Deum natus, ut non alienus esse a natura paternae
divinitatis posset intelligi, per haec proprie nomina
tantum subsistens ostensus est, quibus, ex quo substiterat,
non carebat.
CAP. XII.-- Cypriani assertio vera de Deo.
Mundi unus est Rector, unus est Dominus, qui universa
quaecunque sunt verbo jubet, ratione dispensat,
virtute consummat. Hic nec videri potest visu
clarior est; nec comprehendi, tactu purior est; nec
aestimari, sensibus major est. Et ideo sic eum digne
aestimamus, dum inaestimabilem dicimus. Quod vero
templum habere possit Deus, cujus templum totus
est mundus? Et cum homo latius maneat, intra unam
aediculam vim tantae majestatis aestimas posse concludi?