PL 137, col. 389
De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne
corpus Domini, jam hic imaginem judicii ostendit
in eos qui inconsiderate corpus Domini acceperant,
dum febribus et infirmitatibus corripiebantur,
et multi moriebantur, ut in his caeteri discerent, et
paucorum exemplo caeteri territi emendarentur, non
inultum scientes corpus Domini negligenter accipere,
et eum quem hic poena distulerit, gravius tractandum
fore, quia contempsit exemplum. Quod si
nosmetipsos discerneremus, non utique dijudicaremur.
Dum judicamur autem, a Domino corripimur,
ut non cum hoc mundo damnemur. Hoc dicit, quia
si nosmetipsi errores nostros corrigeremus, non a
Domino judicaremur, et quia corripimur, tamen pro
nobis est, ut timore ipso emendemur. In paucis enim
omnium est emendatio, ne cum hoc mundo, id est
cum infidelibus, damnemur. Nihil enim differt ab
infideli, qui inconsiderate ad mensam Domini accedit.
CAP. XXXVII.-- Quid beatus martyr Cyprianus affirmat se praesente contigisse his qui polluti de idolothytis Dominici corporis et sanguinis sacramenta temere susceperunt.
Praesente, inquit, ac teste me ipso, accipite quid
evenerit. Parentes foras fugientes, dum trepidi minus
consulunt, sub nutricis alimento parvulam filiam
reliquere. Relictam nutrix detulit ad magistrum.
Illic ei apud idolum, quo populus confluebat, quod
carnem necdum posset edere per aetatem, panem
mero mistum, quod tamen et ipsum de immolatione
pereuntium supererat tradidere. Reliqua legantur
apud S. Cyprianum, lib. De lapsis.
CAP. XXXVIII.-- Quare peccatis criminalibus irretita sacramentis Dominicis arceantur.
Cum itaque ipse Filius Dei dicat: Caro mea vere
est cibus, et sanguis meus vere est potus, ita intelligendum
est eadem redemptionis nostrae mysteria vere
esse corpus et sanguinem Domini, ut illius unitatis
perfectae, quam cum capite nostro jam spe postea re
tenebimus, pignora credere debeamus. Inde et sacramenta
a sanctificatione vel secreta virtute dicuntur.
Unde etiam criminum foeditate capitalium a membrorum
Christi sanitate deviantes ab ipsis sacramentis
ecclesiastico suspenduntur judicio. Qui enim
corpus et sanguinem Domini digne manducat et bibit,
designat se esse in Deo et Deum in eo. Qui vero
medicinam vel non habet, vel ea indigne utitur,
longe se esse a medico languendo testatur. Non
enim mentitur qui dicit: Nisi manducaveritis carnem
Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non
habebitis vitam in vobis, et reliqua. Sciendum vero
a sanctis Patribus ob hoc vel maxime constitutum,
ut mortaliter peccantes a sacramentis Dominicis arceantur,
ne indigne ea percipientes vel majori reatui
involvantur, ut Judas, quem post panem temere a
Magistro susceptum diabolus dicitur plenius invasisse,
ut crimen quod prius scelerata praemeditatione
conceperat, jam sceleratissimo consummaret
effectu; vel ne, quod Apostolus de Corinthiis dicit,
infirmitatem corporis et imbecillitatem ipsamque
mortem praesumptores incurrant: et ut ad communionem