PL 137, col. 399

De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne

hoc semper desiderio sancti quique ut hujus
panis alimonia Deo viverent, quibus temporalis vita
dispendium, et vivere Christus fuit; e quibus unus
venerabilis vitae Cassius, nomine Narniensis, praesul
Ecclesiae, ut B. Gregorius refert, cum quotidianum
sacrificium offerret, seque ipsum inter ipsa sacrificiorum
arcana gratam Deo victimam faceret, mandatum
Domini per cujusdam sui visionem presbyteri
suscepit, dicens: Age quod agis; operare quod operaris.
Non cesset pes tuus, non cesset manus tua.
Natali apostolorum venies ad me, et retribuam tibi
mercedem tuam. Qui post annos septem ipso natalitio
apostolorum die cum missarum solemnia peregisset,
et mysteria sacrae communionis accepisset,
e corpore exivit.
CAP. XLIX.-- Quantum sacrae oblationis immolatio mortuorum spiritibus prosit.

Sed quid mirum si humani generis verum hoc
et singulare praesidium in corpore manentibus fidelibus
et Deo charis ad praesentem et perpetuam
opitulatur salutem, quando illud ipsi etiam mortuorum
spiritus a viventibus petunt, et signa indicant
quibus per hoc absoluti esse videantur? Testatur
siquidem saepe dictus sanctissimus papa Gregorius,
suo tempore fuisse quemdam sanctae conversationis
sacerdotem, cui consuetudo fuerat in loco in
quo aquae calidae vapores nimios faciunt, quoties
necessitas postulabat, lavandi causa venire,
etc.
CAP. L.-- De quodam monacho qui per salutarem hostiam supplicium evasit.

Sed quia ad commendandam virtutem Dominici
corporis de B. Gregorii dialogo aliqua jam capitula
huic libello inserenda putavimus, non abs re est,
si pauca, quae restant, praeteritis fidem facientia
connectamus. Corroborat enim maxime fidelium
spem de divini semper judicii metu sollicitam quod
praefatus beatisssimus papa Gregorius se praesente
asserit in suo monasterio contigisse. Quidam
namque monachus, Justus nomine, arte medicus,
etc.
CAP. LI.-- De quodam cujus vincula in captivitate oblato peracto sacrificio solvebantur.
Non longe a nostris fertur temporibus factum,

quod quidam ab hostibus captus longe transductus
est, etc.
CAP. LII.-- De quodam nauta qui post longa maris discrimina Dominici virtute sacramenti mortem evasit.
Agatho etenim, Panormitanus episcopus, sicut
fideles mihi religiosique viri multi testati sunt, etc.
Haec exempli gratia dicta sunt, ut cuncti liquido
cognoscant, quia si insolubiles culpae non fuerint, ad
absolutionem prodesse etiam mortuis victima sacrae
oblationis possit.
CAP. LIII.-- Quibus immolatio Dominici corporis mortuis prosit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.