PL 137, col. 505

Epistolae (Adalbero Remensis), J. P. Migne

Labefactari rempublicam vestram quorumdam ignavia
cum perhorrescimus, tum erubescimus, et
privilegio amoris nostri circa vos, et communi patriae
cognatione. Paucine creati sunt reges, qui novum
filio domini vestri praeponere vultis? Forte quia
Graecus est, ut dicitis, more Graecorum conregnantem
instituere vultis. Quo recessit sanctissima fides?
Excideruntne animo beneficia Ottonum vobis collata?
Magnam intelligentiam vestram revocate, generositatem
perpendite, ne perpetuo dedecori generi vestro
esse velitis. Si vires vos destituere acclamatis, meliora
sentientes perquirite, nos fautores, coadjutores
in talibus negotiis fore confidite. In perturbatione et

confusione omnium rerum, quis alterius levabit onus!
Postremo si salva dignitate vestri nominis urbem
Trevirorum tutari non valetis, Remorum utrique
nostrum sit satis: ditioresque erimus quam Eucharius
quondam et Sixtus. Id vobis ratum ignominiam
auferet, irritum nos liberos efficiet.
EPISTOLA II. AD VILLEGISUM MOGUNTINUM ARCHIEPISCOPUM.
Magna, Pater, constantia collaborandum pro habenda
ratione pacis atque otii. Regnorum perturbatio
aliud quid est quam Ecclesiarum desolatio?
Nos quidem pietas et multa circa nos Ottonum beneficia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.