PL 137, col. 509

Epistolae (Adalbero Remensis), J. P. Migne

sed sapienter dictum putamus: « Levius fit patientia,
quidquid corrigere nefas: et si non potest fieri
quod vis, id saltem velis quod possis. » In votis
hoc habemus, brachia peccatorum conterantur,
confirmet autem id Deus. Unum est enodationis indigens,
qui vestrae matris ac reginae olim eram fidissimus
interpres, cur hoc negotio privor, potiusque
per alios quam per vos plurima rescisco? et quoniam,
ut professus sum ac profiteor, omnia vobis debeo,
ut mihi sic vobis timeo. Diverso quippe modo in
commune nobis dicitur: « Qui stat, videat ne cadat. »
In commune itaque consulendum, quod ut fieri possit
omnium me participem faciatis, qui vestrorum
conventus adinvenit Diusburch. Id quoque quod regalis
potestas a duce Beatrice ac vestris primatibus

exigit, si vestram intelligentiam latet, ut rumor est,
diligenter investigatum significate, quidve animi
vobis in eo sit. Caeterum de vobis, ut coepimus, optime
sentimus, et qua fide vobis nostra committimus,
eadem vestra suscipimus.
EPISTOLA XI. AD EUMDEM.
Gozbertum monachum sicut nunquam contra vestrum
velle tenere tentavimus, sic ex nostra sententia
prima die Rogationum usque Mosomum reducemus.
Et quia tanto tempore eo usi sumus, non
erimus apud vos tanti immemores beneficii. Si ergo
non placet eum diutius fore nobiscum, illic a vestris
suscipiatur, quoniam nostris longius progrediendi
facultas non datur, cum propter hostium copiam,

tum propter zelum callide nobis adversantium.
EPISTOLA XII. OBJECTIO IN ADALBERONEM.
Perfidiae ac infidelitatis crimine in regiam majestatem
arguor detineri, eo quod nepotem meum,
clericum videlicet meae Ecclesiae, licentia donaverim,
quia et palatium adierit, et dono alterius regis episcopatum
acceperit, ejus regni quod senior Lotharius
rex in proprium jus revocaverat, quodque gradus
ecclesiasticos ei postmodum contulerim, absque
licentia et auctoritate senioris mei.
EPISTOLA XIII. PURGATIO.
Cum senior meus rex Lotharius Lothariense regnum
non haberet nec revocaret fratris mei filium,

vix tandem sic obtinui, fide interposita, ut si usus
aliquando exposceret, sibi suisque absque pertinacia
redderem. At cum ageretur ut senior meus filio
imperatoris advocatus foret, eaque de causa dati
obsides essent, fratris mei crebris legatis filium repetivit,
me segniter accipientem, fidei violatorem
increpitans, rem suam a multis interturbari, eum se
statum prodere dicit, terribilem judicem extremi
judicii ultorem spretae fidei ac consanguinitatis proclamat.
Ergo quia senior meus de revocatione regni
nihil mihi dixerit, sed de sola advocatione, nec
dandi licentiam clerico interdixerat, sed insuper
benevole consenserat, ut a legatis meis intellexi, si
ea facere vellet quae pater suis spoponderat, et proficiscentem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.