PL 137, col. 511

Epistolae (Adalbero Remensis), J. P. Migne

Collectionem episcoporum propter quae significatum
est, non esse factam, tarditati perlatae epistolae
imputandum. Disputabitur autem de his in adventu
vestro, et si ita visum fuerit, amplius postmodum
privatim et in commune deliberabitur. Caeterum,
qui frater meus se suaque ad vos pertinere putat,
multumque spei suae salutis vobis attribuit, Gualterum
militem a pervasione praediorum sui Wazonis
cohibere debetis: eoque facto et sinistrum rumorem
vitabitis, et proprio officio non defuisse videbimini.
EPISTOLA XVIII. AD EUMDEM.
Ei qui cum sapiente rationem instituerit non
multa oratione inlaborandum. Quod vestris vi ereptum
est restituetur. Fidei spondentis amici credite.
Si id satis non est, obses accipiatur ab his quibus
sua rursus restitui oravimus, nec differendum propter
instantis fori necessitatem, et quia de vobis
optime praesumimus. Dum haec dictavimus, obsides
ab obsesso castro, ut in crastinum reddendo, nos
accepisse significamus. Metis colloquium dominorum
habendum est, vos quam plurimum interesse
optamus. Si relictum ut institutum est, causam effectricem
per vos nosse laboramus. Quid privatim
vos scire oportebit, privata docebunt tempora.
EPISTOLA XIX. AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM.

Non exsecutum esse quod ab urbe Virdunensi de
reditu fratris G. mandavimus, acrior cura praesentium
tempore effecit, dum et quod nolumus necessitas
infert, et quod volumus aufert. Nunc tandem ne
bene meritis appareamus ingrati, clementiae vestrae
ut possumus remittimus, hoc unum a solita benevolentia
vestra expetentes, ut experiatur vestram affabilitatem
ob nostram commendationem, et, si pace
vestra fieri potest, ne careat studiis quibus impensius
operam dare disposuit.
EPISTOLA XX. AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM.
Quamvis sciam ex voto meo nulla beneficia vestris
meritis respondere posse, aestuat tamen animus, et

quod re nequit, sequitur affectu. Privilegium vestri
amoris circa nos saepenumero litteris, saepenumero
nuntiis, saepenumero rebus ipsis experti sumus. Et
quoniam sanctas petitiones pro nobis Domino obtulistis,
quam non inaniter eas effuderitis, testis est
benevolentia dominae Augustae nobis reddita VI Nonas
Martias. Qua die gloriosissimus rex Lotharius,
Francorum clarissimum sidus, mundo subtractus est.
Is, quem caruisse regali gratia putastis, nulla familiaritate
seclusus est.
EPISTOLA XXI. AD THEOPHANIAM IMPERATRICEM.
Et si hactenus vos ob merita vestri viri excellentissimi
Augusti semperque memorandi, ut dominam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.